Page:AKC 563-325.pdf/2

From GATE
Revision as of 16:36, 30 March 2020 by Paul Oberholzer (talk | contribs)
This page has not been proofread

Unde deducunt nullam esse nec genericam nec
specificam distinctionem in rebus creatis sed omnia
esse unum idemque Ens seu naturam universalem
individuatam per particulas quarum unaquaeque
assumit vel figuram hominis vel lapidis vel arboris.
Materiam his particulis divinis supervestitam dicunt
nihil aliud esse quam deceptionem, unde eandem
naturam divinam vocant Ram (id est Ludens).
Deum vel potius naturam illam Incarnatam ex
plicant sic: Particula scilicet maior assummit,
seu vestit se materia (quam dicunt componi ex
quinque elementis) et per illam velut per instrumen
tum suum manifestat attributa sua plus quam in
alio ente ordinario cui inest particula minor.
Longis esset opus commentariis ad explicanda
seu narranda solum figmenta Gentilium.
Explico nunc Incarnaciones in particulari
1 est Naraen (id est virorum princeps) 2 Ramchan
dra, 3 Machautar (id est Piscis) 4 Barah-
autar (seu Porcus) 5 Narseng (homo Leo) 6
Dahser (decem capita) 7 Jagarnath (mundi
dominus) 8 Crexno (niger) 9 Bhavani
10 Har
---page break---