Page:AKC 563-325.pdf/3

From GATE
This page has been proofread

Primus Naraen filius fuit Jagexuar (quod lingua nos-
tra idem est ac Dominus mundi). De hoc Naraen dicunt
quod tam fortis fuerit, utense quem in manu habet uni-
co ictu mille elephantes occiderit. Praesens erat ubicunque
a devotis suis colebatur. huius Idoli figura figura eius sic exprimitur Secundus Ramtxandar filius Bal Bal (Fortitudo,
robur) frater ipsius Latxman miles erat tam fortis
ut unica sagitta uno ictu mille homines occideret. Ipse
Ramtxandar pacificus erat neque gladio utebatur sed quid-
quid volebat unico verbo effectui tradebat. Venit in mun-
dum ut hunc a Gigantum tyrannide liberaret. Media
nocte natus est, tunc temporis caelum flores demittebat
supra locum nativitatis et aer vocibus spirituum suavissimis
resonabat. Liberavit tandem mundum a Gigantibus
quos per fratrem suum occidebat. Vides hic sub obsbscura quaedam X.ri in mundo venientis vestigia figura eius sic exprimunt
Tercius Matxautar. De hoc fingunt sequencia.
Cum Dea Bhavani iret ad balneum cum quatuor ancillis
gigas unus nomine Bhensaser illam insecutus rapere
voluit, tunc Deus formam piscis assummens ex aqua pro-
diit et gigantis caput amputavit. unde figuram eius sic exprimunt.
Quartus Barhautar. Antequam iste in mundo appare-
ret, Gigas unus nomine Harnacass toti mundo domina-
batur, caput habebat cervi, solo halitu mactabat homi-
nes et montes post se trahebat. Tandem Deus figuram
porci silvestris assumens duodecim annis cum dicto Gigan-
te certavit certavit et tandem mactavit.