Page:AKC 1662 09 20 555-178.pdf/1

From GATE
This page has not been proofread

Numismata, quibus Beatitudo vestra, praeterlapsis diebus me famulum
suum quantumvis indignum cohonestare non fuit dedignata; tanto utiq ma-
iori exuberantis animi gaudio accepi, quanto grandiori ab eo, qui divinarum
verum
humanarumq unicum in Terris Arbitrum agit, immerito me honore affectum agnosco
Et uti illa praegrandis animi ectypasunt. ita quoq munus prorsus singula-
re, ceu.... longe praestantissimum, magni facio Exponetur illud in
tenui museolo non duntaxat, tanquam Beatitudinis vestrae praestitae in me bene-
ficentia.... cedro perennius; Sed et veluti sapientiae pietatis,
magnificentiae, caeterarumq virtutum planè caelestium speculum Exteris
omnibus ad contemplandum propositum; ut magnae mentis tuae qua vipet
faecunditas, addivini Nominis gloriam, Ecclesiaq splendorem quotidie pariat
cunctis enarrent populis, tanti Pontificis sapientiam in universas mundi semitas
divulgent. Sedet Societatis nostrae Patres, dum, quae pro innata tibi benignitate
et clementia concessisti spectant donaria; una quoq beneficiorum a Beat. um ineam
nullo non tempore collatorum memores; veluti totidem digillis, venerandam tui
memoriam, in intimis cordium thalamis indelebili gratitudinis affectu imprimant
Vale Beatissime Pater, Deo, Ecclesiae, Orbiq dice superstes.
20 Sept. 1662
Beatitudinis vestrae
ad Beatiss pedes in esculo sancto
provolutus
Servus humillimus et indigus
Athanasius Kircherus