Page:AKC 1662 09 20 555-178.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Beatissime Pater
Numismata, quibus Beatitudo vestra, præterlapsis diebus me famulum
suum quantumvis indignum cohonestare non fuit dedignata; tanto utiq ma-
iori exuberantis animi gaudio accepi, quanto grandiori ab eo, qui divinarum
humanarumq rerum unicum in Terris Arbitrum agit, immerito me honore affectum agnosco
Et uti illa prægrandis animi ectypa sunt. ita quoq munus prorsus singula-
re, ceu κειμΉλισν longè præstantissimum, magni facio. Exponetur illud in
tenui Museolo non duntaxat, tanquam Beatitudinis vestræ præstitæ in me bene-
ficentiæ Μνημόσυνον cedro perennius; Sed et veluti sapientiæ, pietatis,
magnificentiæ, cæterarumq virtutum planè cœlestium speculum Exteris
omnibus ad contemplandum propositum; Ut quanta magnæ mentis TUÆ quâ viget
fæcunditas, ad divini Nominis gloriam, Ecclesiæq splendorem quotidie pariat,
cunctis enarrent populis, tanti Pontificis sapientiam in universas mundi semitas
divulgent. Sed et Societatis nostræ Patres, dum, quæ pro innata TIBI benignitate
et clementia concessisti, spectant donaria; unà quoq beneficiorum a Beat.dne Vra in eam
nullo non tempore collatorum memores; veluti totidem sigillis, venerandam TUI
memoriam, in intimis cordium thalamis, indelebili gratitudinis affectu imprimant.
Vale Beatissime Pater, Deo, Ecclesiæ, Orbiq diu superstes.
Ex Coll. Rom.no 20 Sept. 1662
Beatitudinis vestræ
ad Beatiss.mos pedes in osculo sancto
provolutus
Servus humillimus et indign.mus
Athanasius Kircherus

Beatissime Pater

Numismata, quibus Beatitudo vestra, praeterlapsis diebus me famulum suum quantumvis indignum cohonestare non fuit dedignata; tanto utique maiori exuberantis animi gaudio accepi; quanto grandiori ab eo, qui divinarum humanarumque verum unicum in Terris Arbitrum agit, immerito me honore affectum agnosco. Et uti illa praegrandis animi ectypa sunt. ita quoque munus prorsus singulare, ceu κειμΉλισν longe praestantissimum, magni facio. Exponetur illud in tenui Museolo non duntaxat, tanquam Beatitudinis vestrae praestitae in me beneficentiae Μνημόσυνον cedro perennius; Sed et veluti sapientiae, pietatis, magnificentiae, caeterarumque virtutum planè caelestium speculum Exteris omnibus ad contemplandum propositum; Ut quanta magnae mentis TUAE qua viget, faecunditas, ad divini Nominis gloriam, Ecclesiaeque splendorem quotidie pariat, cunctis enarrent populis; tanti Pontificis sapientiam in universas mundi semitas divulgent. Sed et Societatis nostrae Patres, dum, quae pro innata TIBI benignitate et clementia concessisti, spectant donaria; una quoque beneficiorum a Beatitudine Vestra in eam nullo non tempore collatorum memores; veluti totidem sigillis, venerandam TUI memoriam, in intimis cordium thalamis indelebili gratitudinis affectu imprimant.

Vale Beatissime Pater, Deo, Ecclesiae, Orbique diu superstes.

Ex Collegio Romano 20 Sept. 1662

Beatitudinis vestrae

ad Beatissimos pedes in osculo sancto provolutus

Servus humillimus et indignissimus

Athanasius Kircher