Page:AKC 1656 09 16 561-275.pdf/2

From GATE
Revision as of 11:53, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

Reipublicæ communicando dignatus es uti opellâ; et nunquam difficilem
mihi, nunquam votis meis repugnantem expertus sum, quàm cùm Mun-
do extare volui publicum meæ erga Te gratitudinis testimonium. Quan-
tum laborasti, ut quæ cum laude Tua coniuncta erant in ea Epistola,
quam Œdipo Tuo præfixi, expungerentur? Nunc cùm Mathesis mea,
quam ex Te hausi, Te primum inter mortales omnes salutare cupiat,
quia non alium agnoscit quem colat impensiùs, et à quo lumen speret
copiosius; quòd times nè ad idem revolvar argumentum, rogas, obte-
staris, modis omnibus persuadere conaris, ut nè tali honore Te affici-
am. Liceat dicere quod sentio: ni Modestia Tua, ni Tuus in me affectus
perspectus esset, pronum foret cogitare, dedignari Te ad hæc minuta re-
spicere donaria. At omnem detergit suspicionem Tuum luculentissimum, quod
infra subijcio, de nugis meis testimonium. Vincat ergo iam iterum Mo-
destia Tua; veniet fortasse tempus cùm victas dare cogetur manus, et
meo erga Te affectui laxare habenas. Suades, alium eligam Mæcenatem.
Ita feci; at quia in terris, quem Tibi præferam. non reperi, è cælo
accersivi, Angelum meum Tutelarem, cui post DEUM, me, meaque, debeo
omnia. Vale Amantissime Pater, et Præceptor Colendissime, ac studijs
meis favere, quod fecisti semper, nè desine. Herbipoli 16. August 1656.
Tuus in Christo infimus
Discipulus
Casparus Schott.

Mechanicam meam, hoc est, fontes dedico Fonti Specioso, hoc est, Eminentis-
simo nostro Principi Joanni Phillippo à Schönborn. facere tamen non po-
tui, quin et R.æ V.æ partem aliquam reservarem in fine Operis, in
hunc modum.
APPENDIX
Experimenti novi Magdeburgici, quo vacuum aliqui
stabilire, alii evertere conantur
Quod quidem est
Inventum prius Magdeburgi à Prænobili et Amplissimo
Domino Ottone Gericke Urbis illius consule; perfectum
verò, et novi additamentis auctum Herbipoli,
in Arce Ducali et Episcopali MARIÆ Virgini sacra.


VIRO
Admodum Reverendo P. ATHANASIO KIRCHERO,
suo in Mathematicis Præceptori omni observantia
colendo
P. Casparus Schott è Societate IESU
S. D. P.
Ultimum Te in hoc meo Opusculo compello, Pater et Præceptor Re-
verende, qui primus esse debueras, ob Tuum erga me meritum, me-
um erga Te affectum, utrumq. maximum, utrumq. άνεκφώνητον.
Stillam ad Te derivo, cui aqua omnis, omnes fontes debebantur,
utpote Mari è quo fluxêre . Mare es, et Mare immensum, ob eru-
ditionem eximiam, omnigenam, inexhaustam, Orbe toto notissi-
mam. Huic ego Mari assidens annis non paucis, primùm quidem
Discipulus in hac Alma nostra Herbipolensi Universitate, Romæ de-
inde in re Litteraria Socius, eò usq. prolui labra mea, ut aquas
eructare, o fontes formare sim ausus. Ad Te ergo redire debebant
aquæ et fontes omnes, et verò etiam redijssent, nisi ad Fontem ali-
um, FONTEM SPECIOSUM, et sua sponte, et Tuo etiam suasu in-
clinassent. Patieris tamen, ut vel hoc ultimum stillicidium ad Te deri-
vetur, Experimentum inquam novum de Vacuo, duplici titulo Magde-
burgicum, et quia Magdeburgi inventum, et quia in Arce nostra Ma-

---page break---