Page:AKC 1656 09 16 561-275.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


R.de in Chr.o Pater
P. C. Ultimæ R.æ V.æ 19. Iulij ad me, et 28. eiusdem ad P. Cornæum datæ mi-
rum in modum me recrearunt, quòd videam R.am V.am in tanto
periculo non modò prospera uti valetudine, sed ex Plutone Poda-
lirium calamo etiam contra pestem depugnare, nec dubito quin
prosperè, pro ingenti in eo pugnandi genere solertia. Macte ergo ani-
mo, Pater; cælum (sed in extasi) expugnasti, terræ bellum intulisti,
Gigantum et Vulcani socius; nè hosti tam lurido victas concede
manus. At ò quando Itinerarium habebo! quando Subterra-
neum Mundum, penum ditissimam pro mea Magia Naturali!
Depelle quæso pestem, et suspicionem pestis, ab Urbe et Italia, ut desidera-
tissimi tui libri ad me citò advolent. Vellem, si fieri potest, sarci-
næ librorum adiungeres meam Musurgiam Kircherianam vin-
dicatam contra Maibomij calumnias, quam cistæ P. Kolero tradi-
tæ incluseram; erit enim mihi usui in Magia Musica. Vellem
præterea mitteret mihi vel cum eadem sarcina, vel per postam

P. 2.
Aa. Aa 2.

toties petita folia Musurgiæ, nempe P. 2. et Aa. Aa2. Quid

tam altum silentium P. Valentini, R.æ V.æ socij? num ægrotat? num
discessit? num scribere non vacat? Exspecto avidissimè Museum
Kircherianum ab ipso descriptum, statimq. figuris æneis exornatu.
curabo iterum Francofurti imprimi. Quæso, si fieri potest, mittatur
mihi exemplar unum saltem manuscriptum, si nondum est im-
pressum. Non solùm separatim edi curabo, sed etiam Magiæ meæ Uni-
versali inseram, quæ in tanta librorum mihi utilium inopia
belle procedit. Iam absoluta est, et sub censura versatur Pars I. Opti-
ca, decem Libris comprehensa. Verso nunc animo mox calamo
Partem II. Acousticam totidem libris comprehendendam. Subseque-
tur, si DEUS vim largietur, Pars III Mathematica, et Pars IV.
Physica. R.a V.acum socio suo possent mihi copiosam et raram sug-
gerere materiam. Pantometrum Kircherianum, et Mechanica Hy-
draulico-pneumatica tandem aliquando imprimuntur, pulchris ex-
ornati figuris. Pantometrum dedicatum est primariò Angelo meo
Custodi, secundariò R.æ V.æ, cuius modestiæ cedendum fuit. R.am V.am
sic alloquor (titulos honorificos expunxerunt Censores, ad aliorum offensu.
vitandum)
R. P. ATHANASIO KIRCHERO
E SOCIETATE IESU
Vivere me cogis, et mori ingratum, Pater Reverende, Præceptor Ob-
servandissime. Te respiciebat Pantometrum meum, quia Tuum; no-
men Tuum clarissimum fronti impressum gestare cupiebat, quia
digniorem Te nesciebat. At repugnat modestia Tua, et quæ faci-
lem se præbet omnibus, insitâ pronitate, difficilem se mihi soli,
en altera iam vice, ostendit. Innumera in me contulisti bene-
ficia, multorum annorum decursu; hîc primùm, ubi Præceptor Api-
aria Tua Mathematica Discipulo reclusisti; Romæ deinde, ubi meâ
quali quali in tam incomparabili tot Voluminum thesauro Litterariæ

---page break---