Page:AKC 1656 09 16 561-275.pdf/1

From GATE
Revision as of 09:39, 3 October 2017 by Lorenzo Mancini (talk | contribs)
This page has not been proofread

R.de in Chr.o Pater
P. C. Ultimae R[everenti]ae V[estr]ae 19 Julij ad me, et 28. eiusdem ad P[atrem] Cornaeum datae mi-
rum in modum me recrearunt., quòd videam R[everenti]am V[estr]am in tanto
periculo non modò prospera uti valetudine, sed ex Plutone Poda-
lirium calamo etiam contra pestem depugnare, nec dubito quin
prosperè pro ingenti in eo pugnandi genere solertia. Macte ergo ani-
mo, Pater; caelum in extasi expugnasti, terrae bellum intulisti
Gigantum et Vulcani socius; nè hosti tam lurido victas concede
manus. At ò quando Itinerarium habebo! quando Subterra-
neum Mundum, pomum ditissimam pro mea Magia Naturali!
Depelle quaeso pestem, et suspicionem pestis, ab Urbe et Italia, ut desidera-
tissimi tui libri ad me citò advolent. Vellem, si fieri potest, sar-
cinae librorum adjungeres meam Musurgiam Kircherianam vin-
dicatam contra Maibomij calumnias, quam cistae P[atri] Kolero tradi-
tae incluseram; erit enim mihi usui in Magia Musica. Vellem
praeterea mitteret mihi vel cum eadem sarcina, vel per postam
toties petita folia Musurgiae, nempe P2 et Aa, Aa2. Quid
tam altum silentium P[atris] Valentini, R[everenti]ae V[estr]ae socij ? num aegrotat ? num
discessit ? num scribere non vacat ? Exspecto avidissimè Museum
Kircherianum ab ipso descriptum, statimq[ue] figuris aeneis exornatu[m]
curabo iterum Francofurti imprimi. Quaeso, si fieri potest, mittatur
mihi exemplar unum saltem manuscriptum, si nondum est im-
pressum . Non solùm separatim edi curabo, sed etiam Magiae meae Uni-
versali inseram, quae in tanta librorum mihi utilium inopia
belle procedit. Iam absoluta est, et sub censura versatur Pars I Opti-
ca decem Libris comprehensa. Verso nunc animo mox calamo
Partem II Acousticam totidem libris comprehendendam. Subseque-
tur, si Deus vim largietur, Pars III, Mathematica, et Pars IV,
Physica. R[everenti]a V[estr]a cum socio suo possent mihi copiosam et raram sug-
gerere materiam. Pantometrum Kircherianum, et Mechanica Hy-
draulico- pneumatica tandem aliquando imprimuntur, pulchris ex-
ornati figuris. Pantometrum dedicatum est primariò Angelo meo
Custodi, secundariò R[everenti]ae V[estr]ae, cuius modestiae cedendum fuit. R[everenti]am V[estr]am
sic alloquor (titulos honorificos expunxerunt Censores, ad aliorum offensu[m]
vitandum.)
R[everendo] P[atri] ATHANASIO KIRCHERO
E SOCIETATE IESU
Vivere me cogis, et mori ingratum, Pater Reverende, Praeceptor Ob-
servandissime. Te respiciebat Pantometrum meum, quia Tuum; no-
men Tuum clarissimum fronti impressum gestare cupiebat, quia
digniorem Te nesciebat. At repugnat modestia Tua, et quae faci-
lem se praebet omnibus, insitâ pronitate, difficilem se mihi soli,
en altera iam vice ostendit. Innumera in me contulisti bene-
ficia, multorum annorum decursu; hîc primùm, ubi Praeceptor Api-
aria Tua Mathematica Discipulo reclusisti; Romae deinde, ubi meâ
quali quali in tam incomparabili tot Voluminum thesauro Litterariae

---page break---