Page:AKC 1655 10 04 567-051.pdf/1

From GATE
This page has not been proofread


R<abbr>everen</abbr>de in Chr<abbr>ist</abbr>o P. C. Fusius scrivo solite, quia in fusissima R.a V.a laudes recurrere cogor. A nundinis Francofurdensibus ubi omnium totius paene Europa Biblopolarum Officinae sunt, et omnes Domini Kircheri laudibus personant. Qui valet Dominus Kircherus, interrogabant, quid rerum agit vir ille summus, quotum aetatis annum agit? O stupendum ingenium Kircheri! exclamabant. Frater Ioanne La Xoue, humanissimorum morum Iuvenis, tripudiavat audito R.a V.a nomine, stabuitque plane Romam atq. visendi eius gratia excurrere. acceperat pridie a fratre suo effigiem R.ae V.ae, et eodem statim die incidendam tradiderat Francofurdensi Chalcographo. Filius Domini Blaue Francofurdi nunc est, et finiti nundinis Romam petet solius R.a V.a visendae gratia. in navi, dum Moguntia Francofurdum ascendebam offendi Ill.m Comitem a Gronsfeld, virum bello clarum, Cesari charum, Mathematicis disciplinis egregie instructum. Is intllegens me Roma nuper advenisse, interrogabat num novissem Magnum illum virum Athanasium Kircherum, cui similem Orbis terrarum non vidisset umquam. Habere se, aiebat, eius opera ijsq. legendis milifice delectari. Longissimo deinde discursu inito delapsi sumus ad Alchimiam, cuius aliqua secreta lubens mihi manifestavit, de quibus alias scribam. Num ad negotia. Francofurdi statim me contuli ad Officinam Jo. Iansonij Bibliopolae Amster. ibiq. reperi ipsummet Jansonium, grandaevum iam et sincerissimum virum; qui dicebat a 20 annis non fuisse Francofurdi, voluisseq. nunc antequam moreretur visitare Officinam suam, eamq. reperisse valde incompositam. Obtuli ipsi synopsin Oedipi et rogavi num vel omnia vel quamplurima eius exemplaria vellet emere. respondit se non libros magna copia, quos prius non vidisset; mitteret proinde R.a V.a decem aut plura exemplaria ad se, velle se ea solvere eo pretio quo Roma venduntur, et vecturam, ac deinde agere per litteras cum R.a V.a. Institi ut mecum contraheret, allatis multis argumentis, quae ad libri laudem faciebant, sed persuadere non potui. Redij die postero, ac tertio; sed idem semper responsum tuli. Altero post, adventum meum die adili Officinam Blauianam, eiusdem rei gratia, oblata etiam synopsi. Responderunt se accepisse litteras a R.a V.a , quibus significaret se Oedipi exemplaria aliquot Tiburum misisse, inde Amsterodamum referenda; at ea hactenus se non vidisse; nolle proinde se in praesentia de ijs emendis contrahere, sed expectare donec vidissent ea quae missa sunt. Sic milia responderunt alij omnes, quibuscum ea de re egi. Nullus tamen est Biblipola, qui non accipisset aliquot exemplaria, si adfuissent; et omnes summopere ea superfuerunt. Hac spe exclusus commisi me ad distrahenda pauca illa Musurgiae et Obelisci exemplaria, quae ex naufragio, vel potius diluvio superfuerunt. Sed non spero ullum qui vel unum numerata pecunia, vellet emere, multos vero qui alijs libris commutare