Page:AKC 1655 10 04 567-051.pdf/2

From GATE
This page has not been proofread


meum in perpetuum. Feci dictam commutationem quia satius putavi esse (habere aliquos libros, et mihi saltem utiles, quam nullos, id est, quam nostros destructos et invendibiles). Accepissem libenter libros chymicos pro R.a V.a sed revera non video quomodo illos possem mittere Romam sine gravioribus sumptibus quam libri ipsi valeant. Si tament ita iubet R.a V.a commutabo Dögens et Maroloijs pro chymicis libris, eosq. mittam Amsterodamum ad Jansonium, ut Romam mittat , vel, agam ut ex sua officina Amsterodamiensi similes libros ad R.am V.am mittat. Dominus Jansonius spem mihi fecit de libris meis imprimendis, et quoniam occupatissimus era, iussit me secum per litteras agere. Eandem spem mihi fecit Dominus Baier Bibliopola Francofurdensis qui, eandem ob causam iussit me littere secum agere. Videbo quid faciendum. Ratispona nec libros accepi, nec responsum; timeo de infortunio aliquo. Hisce s.imis R.ae V.ae sacrificijs me commendo. Moguntia 4. Oct.ob 1655 R.ae V.ae Servus in Chr.o Casparus Schott De Musurgijs et Obeliscis quos Romae habet R.a V.a, agam cum Iansonio per litteras quia nunc ob occupationes numeras aegre dabat audientiam. Cum alijs agere nolui, quia videbam me nihil effecturum.

post scriptum P S volui addere, quod omino mitigabit indignationem R.a V.a, vel quo modo mea. Ascenderat mecum Moguntiam Francofurdo. Collegij negotis ijsq. confectis die tertio abvit. At quia ego non nisi tres Musurgias at tres Obeliscos distraxeram, decrevi manere et humanissimum Jansonium iterum accedere, quod et feci. circumstabant Jansonius et alij Bibliopolae, dum meos ipse libros nihil valere, esse nimis destructos, me numquam missurum folia quae deerant. Fuit qui integrum quintarium abscondit, et mihi insultavit quod tales libros ipsos attraherem; donec excussis omibus ego ipsemet reperi quintarium alijs libris imissum, quo viso conticuit! alij dicebant Domino Iansonio, me cum ijsdem libris aliorium Officians obivisse et iam alijs exemplaria multa tradidisse, et Bibliopola quidam adstans asserit se obeliscum a me accepisse. His commotus bonus senex, Pater, inquit, ego bona fide processi putans me solum vestros libros habere; si deceptus fui, fraus mihi facta est. Respondi verum esse quod alijs obtulerim, sed nullum tradidisse nisi unum Obeliscum: quo audito acquievit. Dum famuli consignebant mihi libros, et inspiciebant taxam a Domino perscriptam, exclamabant iterum Dominum errasse in taxa scribenda maiorem taxam in succenturium praescribi. Respondit Dominus nolle se quidam mutare , velleq. maxime ut cum satisfactione abirem. Sic lis tandem dirempta fuit, at famuli conticuerunt. Solum obstrinxit me D. Iansonius ut folia destructa procurarem, voluitq. scire qua id via efficere possem ac vellem. Respondi abivisse Romam Patrem Rectorem Collegij Moguntiae, reversurum post duos aut tres menses et prescripturum me R.ae V.ae ut dicta folia mihi perdictum Patrem mihi transmitteret; quod equidem spero facturam R.am V.am.

This page contains the following annotations: