Page:AKC 1655 07 22 561-038.pdf/2

From GATE
Revision as of 10:20, 21 April 2017 by Lorenzo Mancini (talk | contribs)
This page has not been proofread


Haec laeta. Nunc ad tristia. Libri illi, quos anno præterito Augustam
misimus,videntur fuisse maledicto subiecti, et iræ DEI. Causam suspi-
cor esse, quid, ut reor, die festo, et quidem Paschatis, fuerunt à Ga-
iulo Petro colligati in falcem. Madefacti fuêre in via Augustam
versus, ut scit R.a V.a, cum iacturam aliquarum. Curavi ego Mo-
nachio huc mitti Musurgias aliquot, et Obeliscos deinde dolui inclusos.
Hi fuere Herbipolim primùm, deinde Francofurtum, tandem huc
delati. Aperui eadem hora, qua advenit, dololium, et reperi li-
bros iterum omnes madefactos, et pene putrefactos. Exposui in
cubiculo meo, ut siccarentur; sed ita replerunt fœtore pulmo-
nes et cerebrum, ut me fermè execuerint, relicto ingenti capi-
tis dolore, catharro, et tussi. Exposui mi alio cubiculo, sed in-
tra unam noctem fuerunt blattis repleti, et fermè corrosi. Sunt
ù pleraque prima et ultima librorum folia planè destructa, ac pro-
inde nullus volet eos emere. Si aliqua occazione, non tamen
per pestem posset socius R.a V.a mittere tria aut quatur pri-
ma folia Musurgiæ; in quibus nimirum est titulus libri; et to-
tidem ultima, in quibus est registrum; colligerem ex omnibus,
aliquod exemplaria divendenda.

Rogo iterum R.am V.am, ut cum suis libris mittat quamprimùm
meos quos tradidi P. Koler quia neq hûc, neq Herbipoli ullum
eorum in venio. Nescio etiam quomodo progrediar in Magia mea
naturali, cùm Herbipoli vix liber sit qui mihi in eum finem
servire possit. Conabor tamen facere quod potero. Misi D. Schön-
Wattero ideam mea Mechanica Hydraulico Pneumatica, eamq.
imprimendam ipsius sumptibus, obtuli; sed nondum habui responsu responsum.
D. Phemius voluit videre, et legere librum divulget meam
famam in Aula, et in urbe. Dabit et ipse operam, ut imprima-
tur. Pantometrum Kircherianum est sub censura Patrum Herbi-
polensium. Princeps noster ibit in Autumno Herbipolim, ibiq.
morabitur per Hyemem. Dixit, non expedire ut R.a V.a di-
vulget secreta sua, præsertim chymica; præstare ut solis Princi-
pibus communicentur. O si R.a V.a mitteret ad me artificiem
linguarum Principi nostro offerendum, et explicandum! Quæ-
so id faciat. Si hîc legerem Mathematicam, haberem maiorem cam-
pum quam Herbipoli, et iuventutem magis affectam. Sed quid fa-
ciam? Debeo deicere P. Philippinum Colbinum deicere è nido suo, qui
valde illubenter deserit, quia maliorem nunc quidem non
habeit. Diri clamârunt: potuissent non exaudiri, et præferri pe-


---page break---