Haec læta. Nunc ad tristia. Libri illi, quos anno præterito Augustam
misimus, videntur fuisse maledicto subiecti, et iræ DEI. Causam suspi-
cor esse, quid, ut reor, die festo, et quidem Paschatis, fuerunt à Ga-
iulo Petro colligati in fascem. Madefacti fuêre in via Augustam
versus, ut scit R.a V.a, cum iactura aliquorum. Curavi ego Mo-
nachio huc mitti Musurgias aliquot, et Obeliscos, dolio inclusos.
Hi fuere Herbipolim primùm, deinde Francofurtum, tandem huc
delati. Aperui eadem hora, qua advenit, doliolum, et reperi li-
bros iterum omnes madefactos, et pæne putrefactos. Exposui in
cubiculo meo, ut siccarentur; sed ita replerunt fœtore pulmo-
nes et cerebrum, ut me fermè enecuerint, relicto ingenti capi-
tis dolore, catharro, et tussi. Exposui in alio cubiculo; sed in-
tra unam noctem fuerunt blattis repleti, et fermè corrosi. Sunt
ù
pleraq. prima et ultima librorum folia planè destructa, ac pro-
inde nullus volet eos emere. Si aliqua occasione, non tamen
per pestem, posset socius R.a V.a mittere tria aut quatuor pri-
ma folia Musurgiæ; in quibus nimirum est titulus libri; et to-
tidem ultima, in quibus est registrum; colligerem ex omnibus
aliquod exemplaria divendenda.
Rogo iterum R.am V.am, ut cum suis libris mittat quamprimùm
meos quos tradidi P. Koler, quia neq. hîc, neq. Herbipoli ullum
eorum invenio. Nescio etiam quomodo progrediar in Magia mea
naturali, cùm Herbipoli vix liber sit qui mihi in eum finem
servire possit. Conabor tamen facere quod potero. Misi D. Schön-
Wettero ideam meæ Mechanicæ Hydraulico Pneumaticæ, eamq.
imprimendam ipsius sumptibus, obtuli; sed nondum habui responsum.
D. Phemius voluit videre, et legere librum: divulget meam
famam in Aula, et in urbe. Dabit et ipse operam, ut imprima-
tur. Pantometrum Kircherianum est sub censura Patrum Herbi-
polensium. Princeps noster ibit in Autumno Herbipolim, ibiq.
morabitur per Hyemem. Dixit, non expedire ut R.a V.a di-
vulget secreta sua, præsertim chymica; præstare ut solis Princi-
pibus communicentur. O si R.a V.a mitteret ad me artificiem
linguarum Principi nostro offerendum, et explicandum! quæ-
so id faciat. Si hîc legerem Mathematicam, haberem maiorem cam-
pum quam Herbipoli, et iuventutem magis affectam. Sed quid fa-
ciam? Debeo deijcere P. Philippum Colbinum deijcere è nido suo, quem
valde illubenter deserit, quia meliorem locum nunc quidem non
habebit. Diri clamârunt: potuissent non exaudiri, et præferri pe-
---page break---