Page:AKC 1655 07 22 561-038.pdf/1

From GATE
Revision as of 12:53, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


R.de in Chr.o P.

P. C.

Scripsi nuper, Eminentissimum nostrum quaesivisse ex me, quisnam fecis-
set expensas pro Oedipo; meq. respondisse, Cæsarem. Subiunxit ipse; quan-
tumdedit Cæsar; cui ego; 2000 scutorum, quia non plus petivit
P. Athanasius, putans nimirum satis fore; at minimè satis fuêre, q.a
expendit ferè 4000, ob multas et magnas figuras æri incisas, ob fu-
sos characteres novos, etc.: quæ tunc dicebam. Post dies paucos venit
in manus R. P. nostri Rectoris fasciculus litterarum ad quatuor Ele-
ctores sub involucro mihi exterius inscripto, nullis ad me additis
litteris, nulla facta mentione quem in finem mitterentur litteræ.Itaq.
P. Rectror statim, me inscio, misit litteras ad tres Electores Ecclesiasticos.
Eminentissimus noster, cui ego dixeram Oedipum iam in via es-
se, quaesivit ex P. Breunig, qui tradidit litteras, ubinam essent
libri; fieri enim mentionem librorum. Idem facient utiq. reliqui
Electores. Si ego habuissem litteras servassem in adventum librorum.
Noster Eminentissimus lectis litteris dixit; debeo ergo aliquid
dare P. Athanasio. Tum iterum quaesivit, quantum dedisset Cæsar:
responsum fuit dedisse 2000 aureorum: subiunxit Eminentissi-
mus, parum id esse. Quid inde concludit R.a V.a ego concludo,
R.am V.am fore memorem promissi quod enaravit in Memoriali
mihi tradito, nempe daturam se mihi portionem meam. Non
fui ausus petere à R. P. Provinciali, ut permitteret me descendere Tre-
viros
et Coloniam ad afferendos Electoribus libros, prout R.a V.a mi-
hi commendavit in suo Memoriali: si R.a V.a id peteret, obtine-
ret, et fortè non esset abs re. Sed festatione opus est, quia iam dis-
cessit R. P. Prov. ad visitandam Provinciam; quare Litteteræ ad ipsum
non huc, sed Herbipolim destinandæ sunt, ut citius ad ipsum mitti
possint. Quid si R.a V.a obtineret ab Adm. R. P. N. ut me mitteret
R. P. Rector Primus Collegij in absentia R. P. Provincialis? Stimulan-
dus etiam est Reverendissimus Ratisbonensis; ut maturè ad me
mittat libros, antequam eam Herbipolim: ibo enim Herbipolim,
ad docendam ibi Mathematicam et Ethicam. Exspectamus hîc in-
tra paucos dies Serenissimum Neoburgicum. Si haberem Triumphum
Cæsareum
, offerem illum nomine R.æ V.æ. Quaeso mittat mihi
aliquot exemplaria in similes eventus: ut et pro Principe Ful-
densi, Bambergensi, et Weimariensi qui Erfordiâ misit ad R.am
V.am Characteres Mosaicios, et alios similes. Saltem mitta mi-t
hi multa exemplaria, suo tempore, Itinerarij, quod gaudeo tam
citò absolvendum. Exspectamus item intra paucas septimanas
Reginam Sueciæ. O si haberem Oedipum, quem illi offerre possem

.


---page break---