Difference between revisions of "Page:AKC 1650 07 08 567-050.pdf/1"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 13: Line 13:
 
ptitudine, qua promisit mihi secretum illud Musurgicum; <abbr>speroq.</abbr><lb/>
 
ptitudine, qua promisit mihi secretum illud Musurgicum; <abbr>speroq.</abbr><lb/>
 
me, ubi expediverit se <abbr>R.<hi rend="superscript">a</hi></abbr> <abbr>V.<hi rend="superscript">a</hi></abbr> ab Obelisco, illius participem futurum. Salu-<lb/>
 
me, ubi expediverit se <abbr>R.<hi rend="superscript">a</hi></abbr> <abbr>V.<hi rend="superscript">a</hi></abbr> ab Obelisco, illius participem futurum. Salu-<lb/>
tat <abbr>R.<hi rend="superscript">a</hi></abbr> <abbr>V.<hi rend="superscript">a</hi></abbr> Illustris <abbr>D.</abbr> Carolus Vintimiglia, qui emit unum<lb/>
+
tat <abbr>R.<hi rend="superscript">a</hi></abbr> <abbr>V.<hi rend="superscript">a</hi></abbr> Illustris <abbr>D.</abbr> Carolus [[citesName::Vintimiglia]], qui emit unum<lb/>
 
exemplar; et <abbr>P.</abbr> Lamfranchi, qui emit alterum pro Bibliotheca <lb/>  
 
exemplar; et <abbr>P.</abbr> Lamfranchi, qui emit alterum pro Bibliotheca <lb/>  
 
domus professæ. De cœtero ego offero me promptissimum <abbr>R.<hi rend="superscript">æ</hi></abbr> <abbr>V.<hi rend="superscript">æ</hi></abbr> ob-<lb/>  
 
domus professæ. De cœtero ego offero me promptissimum <abbr>R.<hi rend="superscript">æ</hi></abbr> <abbr>V.<hi rend="superscript">æ</hi></abbr> ob-<lb/>  

Revision as of 16:01, 15 December 2018

This page has been proofread


Reverendo in Chr.o P.

P. C.

P. Laurentius Koler misit ad me 8. exemplaria Musurgiæ, quæ
ego, pro singulari erga R.am V.am affectu, statim distraxi omnia. Sed
cum nummos colligerem, unus emptorum non fuit solvendo, ideoq. li-
brum recepi, et brevi, ut spero, alteri vendam. nunc mitto
pretium 7. exemplarium. Accipiet igitur R.a V.a scuta Romana
30. ab illo, cui mittet inclusam schedulam; quorum 28. sunt R.æ V.æ
reliqua 2. dabit Fratri nostro Masò, ut emat certos libellos pro me
et meis Discipulis. Idem Masò certiorem me faciet de pecunijs à R.a V.a
acceptis; Scio enim R.am V.am innumeris implicari occupationibus.
Ago deinde gratias R.æ V.æ quam possum maximas pro animi illa prom-
ptitudine, qua promisit mihi secretum illud Musurgicum; speroq.
me, ubi expediverit se R.a V.a ab Obelisco, illius participem futurum. Salu-
tat R.a V.a Illustris D. Carolus Vintimiglia, qui emit unum
exemplar; et P. Lamfranchi, qui emit alterum pro Bibliotheca
domus professæ. De cœtero ego offero me promptissimum R.æ V.æ ob-
sequijs, cuius Ss.mis sacrificijs et orationibus me commendo. Panormi
8. Iulij 1650.

R.æ V.æ

Servus in Chr.o indignus

Gaspar Schott.

Ignoscat mihi R.a V.a, quod tam tardè
mittam pecunias. A die 8. Iulij habui
hîc pecunias, et non potui habere litteras
Cambij nisi hodie, qui est dies 18. Iulij.
Vendidi iam octavum exemplar cuida.m Ca-
nonico mihi notissimo huius Cathedralis
Ecclesiæ, sed pecunias nondum habui
ubi habuero, statim transmittam.

This page contains the following annotations: