Page:AKC 1650 07 08 567-050.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Reverendo in Chr.o P.

P. C.

P. Laurentius Koler misit ad me 8. exemplaria exemplaria Musurgiae, quæ
ego, pro singulari erga R.am V.am affectu, statim distraxi omnia. Sed
cum nummos colligerem, unus emptorum non fuit solvendo, ideoq. li-
brum recepi, et brevi, ut spero, alteri vendam. nunc mitto
pretium 7. exemplarium. Accipiet igitur R.a V.a scuta Romana
30. ab illo, cui mittet inclusam schedulam; quorum 28. sunt R.æ V.æ
reliqua 2. dabit Fratri nostro Fratri nostro Masò, ut emat certos libellos pro me
et meis Discipulis. Idem Masò certiorem me faciet de pecunijs à R.a V.a
acceptis; Scio enim R.am V.am innumeris implicari occupationibus.
Ago deinde gratias R.æ V.æ quam possum maximas pro animi illa prom-
ptitudine, qua promisit mihi secretum illud Musurgicum; speroq.
me, ubi expediverit se R.a V.a ab Obelisco, illius participem futurum. Salu-
tat R.a V.a Illustris D. Carolus Dominus Carolus Vintimiglia, qui emit unum
exemplar; et P. Lamfranchi, qui emit alterum pro Bibliotheca
domus professæ. De cœtero ego offero me promptissimum R.æ V.æ ob-
sequijs, cuius Ss.mis sacrificijs et orationibus me commendo. Panormi
8. Iulij 1650.

R.æ V.æ

Servus in Chr.o indignus

Gaspar Schott.

Ignoscat mihi R.a V.a, quod tam tardè
mittam pecunias. A die 8. Iulij habui
hîc pecunias, et non potui habere litteras
Cambij nisi hodie, qui est dies 18. Iulij.
Vendidi iam octavum exemplar cuida.m Ca-
nonico mihi notissimo huius Cathedralis
Ecclesiæ, sed pecunias nondum habui
ubi habuero, statim transmittam.