Page:ACK 1652 12 04 568 141-142.pdf/2

From GATE
Revision as of 13:45, 7 July 2023 by Carolina Vaz de Carvalho (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

tedendum partum armis imperium. Aut, cum Æternitatem serpentis etiam simulet Cyclus,
aeternùm mansuram suae fortitudinis famam adumbravit. Vel, unico tantùm symbolo
ingeniosissimus Princeps utranque (opinor) interpretationem confexit. Tu meliùs. Phy-
lacterio autem verè opus est Œdipo. Primùm etenim haeres de literis, Coptae, an Graecae sini
Ubi figurae animalium, Graecas aliquot expressè legi. Praeposterae verò frontis maiusculos
characteres, Ægyptiacos arguo; nisi tempus edax in similes deformaverit. Illud pro certo
habeo Hieroglyphicam non purum, sed Magicam potius Constellationem. Ex lapide enim Cine-
ricio, magnitudine nucis, qualem Camillus leonardus libro secundo di lapidibus Asinium des-
cribit; in Onagri Capite Coalescentem; asseritque mirificè prodesse gestanti, cuius commodo
ansa visitur in nostro superiùs adiecta. Imagines item Arietis seù Capricorni, Leonis, et Sa-
gittarij, quem ibi homo designat manu sagittam ferens, unam conflant, ut Astrologi loquun-
tur triplicitatem, ijsque praecipuè sol dominatur, è regione Phylacterij alto sydere exhibi-
tus. Haec signa lapidi insculpta in morbos, ad ingenium, amabilitatem, atque honores opitu-
lari ijdem praedicant, omneque noxium propulsare; quod fortassè inferior ringens draco de-
monstrat. Nec ambigo Aegyptios Astrologiae primores has magicas formas iuisse saepè
usurpatûm; quod Marsilius Ficinus capite decimo quinto, et duodevigesimo Vitae cœlitùs
Comparandae non semèl innuit: tuque ipse in parergo capitis octavi secundo libro de
obeliscorum fabricâ seriè doce'"`UNIQ--del-00000005-QINU`"'s, illos quandoque characteribus arcanis et vitalibus ad-
miscuisse inanimes, et vulgares. Sed quid me torqueo, et in alienà messe laboro?
Tua est; tu actutùm videbis, citòque quod tibi visum, suspenso rescribes. Hîc
demùm veniam à te prolixitatis peto, ut praesumpti libertatis, quâ in tuas subindè
laudes erumpens sanè perculi modestiam tuam. Ne me profectò in eo hominum cen-
seas genere, qui palpum obtrudant amicis. Hoc genio afficior: malèmerentibus ma-
la, bona verba bonis, vera omnibus dico, vera etiàm tibi. Sponte iàm patere: dùm
enim te, Datorem Optimum Maximum laudo à quo non acceptum nihil habes; quod
in tuis pluriès seciptis, novam ob hoc meritus sanctifatis laudem, ipse profiteris. A-
pud eum in sacris mei saepè memineris, ut ego apud homines semper tui; et à me xeni-
um hilaritatis ob tuam adeptam coniunctionem dudum expecta. Coralia tibi paro,
quibus cum maximè indiges, amuleta livoris; ut tot invidendus animi gazis, praefi

---page break---

[os]tedendum partum armis imperium. Aut, cum Æternitatem serpentis etiam simulet Cyclus,aeternum mansuram suae fortitudinis famam adumbravit. Vel, unico tantum symbolo ingeniosissimus Princeps utranque (opinor) interpretationem confexit. Tu melius. Phylacterio autem vere opus est Œdipo. Primum etenim haeres de literis, Coptae, an Graecae sini Ubi figurae animalium, Graecas aliquot expresse legi. Praeposterae vero frontis maiusculos characteres, Ægyptiacos arguo; nisi tempus edax in similes deformaverit. Illud pro certo habeo Hieroglyphicum non purum, sed Magicam potius Constellationem. Ex lapide enim Cinericio, magnitudine nucis, qualem Camillus Leonardus libro secundo di lapidibus Asinium describit; in Onagri Capite Coalescentem; asseritque mirifice prodesse gestanti, cuius commodo ansa visitur in nostro superius adiecta. Imagines item Arietis seu Capricorni, Leonis, et Sagittarii, quem ibi homo designat manu sagittam ferens, unam conflant, ut Astrologi loquuntur triplicitatem, iisque praecipue sol dominatur, e regione Phylacterii alto sydere exhibitus. Haec signa lapidi insculpta in morbos, ad ingenium, amabilitatem, atque honores opitulari iidem praedicant, omneque noxium propulsare; quod fortasse inferior ringens draco demonstrat. Nec ambigo Aegyptios Astrologiae primores has magicas formas iuisse saepe usurpatum; quod Marsilius Ficinus capite decimo quinto, et duodevicesimo Vitae cœlitus comparandae non semel innuit: tuque ipse in parergo capitis octavi secundo libro de obeliscorum fabrica serie doces, illos quandoque characteribus arcanis et vitalibus admiscuisse inanimes, et vulgares. Sed quid me torqueo, et in aliena messe laboro? Tua est; tu actutum videbis, citoque quod tibi visum, suspenso rescribes. Hic demum veniam a te prolixitatis peto, ut praesumpti libertatis, qua in tuas subinde laudes erumpens sane perculi modestiam tuam. Ne me profecto in eo hominum censeas genere, qui palpum obtrudant amicis. Hoc genio afficior: malemerentibus mala, bona verba bonis, vera omnibus dico, vera etiam tibi. Sponte iam patere: dum enim te, Datorem Optimum Maximum laudo a quo non acceptum nihil habes; quod in tuis pluries seciptis, novam ob hoc meritus sanctifatis laudem, ipse profiteris. Apud eum in sacris mei saepe memineris, ut ego apud homines semper tui; et a me xenium hilaritatis ob tuam adeptam coniunctionem dudum expecta. Coralia tibi paro, quibus cum maxime indiges, amuleta livoris; ut tot invidendus animi gazis, praefi[scine]


---page break---