Page:ACK 1652 12 04 568 141-142.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Athanasio Kyrcherio, Doctissimo Viro Societatis Iesu, salutem dico.

Romam.


Joannes Baptista Facchinaeus, Romanus, eiusdem sacri ac tu Praesbyter Ordinis, qui
Drepanum fortè applicitus hîc substitit per aestivos menses; sibi me tùm humanitate
morum, tum ingenij praestantiâ arctè devinxit. Amavi in homine eruditionis uber; im-
probam memoriae granditatem, et in dignoscendo, censendoque cuiusque scriptoris stylo acer-
rimum, paratumque iudicium. Id autem prae caeteris reddidit cariorem, quòd mihi aliqua
de Obelisco Pamphilio, quem prae manibus habebam, retractanti; de te Authore magna, mira
testis oculatus enarraverit: quòdque Romam regressus in tuam sic me cooptarît amicitiam, ut
statìm tuâpte manû me salute dignareris; mòxque ignoto, atque immerito tuorum inaestima-
bile librorum munus exundanti benignitate superadderes. Quas illi gratias debeam, pera-
gam cum eo: tecum, quas tibi, per hanc epistolam, prohibente longinquitate praesentiam. At
per herculem, nisi uxoris faciles lacrymae laxandum vinculum quererentur, et filioli genua
amplexantes gradum praepedirent; livii tibi famam, ità te videndum ardes, instaurarem.
Quidni? An omni saeculo obtingit; an ubique locorum occurrit tàm insolens vir omnium sci-
entiarum, omnium artium, omnium linguarum Πανέργος, alterque Παντοδαής Δημόκρητος?
Et tantus me benevolentiae officio antevertît! Et mihi dona supra benevolentiam aggessit! Quae
verò dona? grandia: excelsa: procerum nempè ipsum Obeliscum, Artemque Magnam; maio-
rem, altiorem à calamo tuo. Magnitudinem Artis, tanquàm ab unque leonem; illine conijcere
liceat, quod pariter belluas, minutasque animantes Musicas facis, ab earum vocibus melica
quoque sensa percipiens, quasi cor draconis apud Philostrati Paracam comedisses. Hīncque
tuae Pyramidis altitudinem Mundus suspiciat, quod Hieroglyphicam sapientiam, quam
Ægyptus penitissimâ obscuritate, tempus verò annosâ oblivione sepelijt; audaci nimìs (nam
quosque doctissimos antè destituit) sed foelici nixû in lucem effodiens, attollis usque ad intelli-
gentiam Dei. Macte veteri doctrinâ sapiens, eiusque tenebris totum in Œdipo lumen effun-
de, et his quoque numo, et phylacterio; quae in calce gratificandi tibi studio monogramma ad-
notavi . Numi ex argento facies altera caput Alexandri repraesentat, nomine literis Grae-
cis circùm expresso: Sed altera, quâ serpens in spiram reductus Sarissam complectitur, Ni-
lum redolet. Videturque mihi hoc Hieroglyphico Magnus ille se totius terrarum Orbis iac-
tasse victorem; Horus enim Apollo testatur nomen Regis orbiculato conclusum angui Universi

principatum Ægyptijs subindicasse: at nomini patriam hastam substituit Macedo, ad os-

Athanasio Kircherio, Doctissimo Viro Societatis Jesu, salutem dico. Romam.


Joannes Baptista Facchinaeus, Romanus, eiusdem sacri ac tu Praesbyter Ordinis, qui Drepanum forte applicitus hic substitit per aestivos menses; sibi me tum humanitate morum, tum ingenii praestantia arcte devinxit. Amavi in homine eruditionis uber; improbam memoriae granditatem, et in dignoscendo, censendoque cuiusque scriptoris stylo acerrimum, paratumque iudicium. Id autem prae caeteris reddidit cariorem, quod mihi aliqua de Obelisco Pamphilio, quem prae manibus habebam, retractanti; de te Authore magna, mira testis oculatus enarraverit: quodque Romam regressus in tuam sic me cooptarit amicitiam, ut statim tu apte manu me salute dignareris; moxque ignoto, atque immerito tuorum inaestimabile librorum munus exundanti benignitate superadderes. Quas illi gratias debeam, peragam cum eo: tecum, quas tibi, per hanc epistolam, prohibente longinquitate praesentiam. At per herculem, nisi uxoris faciles lacrymae laxandum vinculum quererentur, et filioli genua amplexantes gradum praepedirent; Livii tibi famam, ita te videndum ardes, instaurarem. Quidni? An omni saeculo obtingit; an ubique locorum occurrit tam insolens vir omnium scientiarum, omnium artium, omnium linguarum Πανέργος, alterque Παντοδαής Δημόκρητος? Et tantus me benevolentiae officio antevertit! Et mihi dona supra benevolentiam aggessit! Quae vero dona? grandia: excelsa: procerum nempe ipsum Obeliscum, Artemque Magnam; maiorem, altiorem a calamo tuo. Magnitudinem Artis, tanquam ab unque leonem; illine coniicere liceat, quod pariter belluas, minutasque animantes Musicas facis, ab earum vocibus melica quoque sensa percipiens, quasi cor draconis apud Philostrati Paracam comedisses. Hincque tuae Pyramidis altitudinem Mundus suspiciat, quod Hieroglyphicam sapientiam, quam Ægyptus penitissima obscuritate, tempus vero annosa oblivione sepeliit; audaci nimis (nam quosque doctissimos ante destituit) sed foelici nixu in lucem effodiens, attollis usque ad intelligentiam Dei. Macte veteri doctrina sapiens, eiusque tenebris totum in Œdipo lumen effunde, et his quoque numo, et phylacterio; quae in calce gratificandi tibi studio monogramma adnotavi. Numi ex argento facies altera caput Alexandri repraesentat, nomine literis Graecis circum expresso: Sed altera, qua serpens in spiram reductus Sarissam complectitur, Nilum redolet. Videturque mihi hoc Hieroglyphico Magnus ille se totius terrarum Orbis iactasse victorem; Horus enim Apollo testatur nomen Regis orbiculato conclusum angui Universi principatum Ægyptiis subindicasse: at nomini patriam hastam substituit Macedo, ad os[tendendum]


---page break---