Page:ACK 1652 12 04 568 141-142.pdf/1

From GATE
This page has not been proofread

Athanasio Kyrcherio, Doctissimo Viro Societatis Jesu, salutem dico. Romam

Joannes Baptista facchinaeus, Romanus, eiusdem sacri ac tu Praesbyter Ordinis, qui Drepanum forte applicitus hic substitit per aestivos menses; sibi me tum humanitate morum, tum ingenii praestantia arete devinavit. Amavi in homine eruditionis uber[is]; im- probam memoriae granditatem, et in dignoscendo, censendoque cuiusque scriptoris stylo acer- rimum, paratumque iudicium. Id autem prae caeteris reddidit cariorem, quod mihi aliqua de Obelisco Pamphilio, quem prae manibus habebam, retractanti; de te Authore magna, mira testis oculatus enarraverit: quodque Romam regressus in tuam sic me cooptante amicitiam, ut statim tuapte manu me salute dignaveris; moxque??? ignoto atque immerito tuorum inaestima- Bili Libiorum munus exundanti benignitate superadderes. Quas illi gratias debeam pera- gam cum eo: tecum quas tibi, per hanc epistolam, prohibento longinquitate praesentiam. At per Herculem, nisi uxoris faciles lacrymae laxandum vinculum quererentur, et filioli genua Amplexantes?? gradum praepedirent; Livii tibi famam ita te videndum ardes instaurarem. Quidni? An omni saeculo obtingit; an ubique locorum occurrit tam insolens vir omnium sci- seminarium, omnium artium, omnium linguarum ….. Alterque…… Et tantus me benevolentiae officio antevertit! Et mihi dono supra benevolentiam aggessit! Quae Vero dona? grandia: excelsa: procorum nempe ipsum Obeliscum, Artemque Magnam; maio- rem, altiorem?? a calamo tuo. Magnitudinem Artis, tanquam ab unque leonem; illne coniicere liceat, quod pariter belluas, minutasque animantes Musicas facis, ab earum vocibus melica quoque sensa percipiens, quasi cor draconis apud Philostrati Paracam?? comedisses. Hincque tuae Pyramidis altitudinem Mundus suspiciat, quod Hieroglyphicam sapientam, quam Aegyptus penitissima obscuritate, tempus vero annosa oblivione sepeliis; audaci nimis (nam quosque doctissimos ante destituit) sed faelici nixu in lucem effodiens, attollis usque ad intelli- gentiam Dei. Macte usteri?? doctrina sapiens, eiusque tenebris totum in Oedipo lumen effun- de, et his quoque numo, et phylaiterio??; quae in alee gratificandi tibi studio monogramma ad- notavi . Haemi ex argento facies altera (astera) ?? caput Alexandri repraesentat, nomine literis Grae- cis artum expresso: Sed altera??, qua serpens in spiram reductus Sarissam complexitur, Hi- lum redolet. Videturque mihi hoc Hieroglyphico Magnus ille de totius terrarum Orbis iac- tasse victorem; Horus enim Apollo testatur nomen Regis orbiculas conclusum angui Universi principatum aegyptiis subindicasse: et nomini patriam hastam substituit Macedo, ad os-