Page:EBC 1604 02 04 0388.pdf/1

From GATE
This page has not been proofread

Capone,4 f�vr�er 1604.

Bellarmin � Aubert Le Mire.

388

/ Sermones c�techeticos Theodori Stud�tae, quos meo nomini de dicare voluisti, libenter accepi, tum ob studium tuum in me ornan do, tum ob auctoris veteris non mediocrem dignitatem. Ago ingentes gratina pr� dedicationis honore, et pr� munusculo libri egregie ^"impressi,et eleganter compacti. Utinam ea esset copia gravium sententiarum in auctore, eaque facilitai,et elegantia sermonis in in terprete, ut spes esset libri manibus universorum doctorum assidue terendi. Ego enim considerane brevitatem,et, ut libere dicam, jejunitatem catecheseon, et simul verba illa interpretis, medius f�dius, electis geniis, et similia, quae paganismum redolent, nec non vocabula jam obsoleta, quibus totus undique liber scatet, timore cogor, librum hunc nulli usui futurum, n�si forte ad implendas et ornandas b�bliothecas. Sed quicquid de libro futurum sit, egomet tibi multum debere fateor, et si occasio se obtulerit, ut gratiam ^ referre possim, eam non praetermittam. Vale. Capuae die 4 Febr.1604

F.B. 6, f.47. Minute autogr. non sign�e.