Page:EBC 1604 02 04 0388.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Sermones catecheticos Theodori Studitae, quos meo nomini de dicare voluisti, libenter accepi, tum ob studium tuum in me ornando, tum ob auctoris veteris non mediocrem dignitatem. Ago ingentes gratias pro dedicationis honore, et pro munusculo libri egregie impressi, et eleganter compacti. Utinam ea esset copia gravium sententiarum in auctore, eaque facilitas, et elegantia sermonis in interprete, ut spes esset libri manibus universorum doctorum assidue terendi. Ego enim considerans brevitatem, et, ut libere dicam, jejunitatem catecheseon, et simul verba illa interpretis, medius fidius, electis geniis, et similia, quae paganismum redolent, nec non vocabula jam obsoleta, quibus totus undique liber scatet, timore cogor, librum hunc nulli usui futurum, nisi forte ad implendas et ornandas bibliothecas. Sed quicquid de libro futurum sit, egomet tibi multum debere fateor, et si occasio se obtulerit, ut gratiam referre possim, eam non praetermittam. Vale. Capuae die 4 Febr. 1604