Sciendum praeterea, Regales seu Regias Munitiones (Royal) esse triplicis generis, Majores, Medias eu Mediocres. Has Germani vocant groß Royal, klein Royal, mittel Royal. Majores Regales seu Regias vocant, quarum Defensio longissima seu figens non extenditur ultra ictum sclopeti manualis, hoc est, secundum Goldmannum et nos, non ultra 750 pedes,sed vel intra hunc terminum consistit, vel ad summam ad ipsum pertingit : distantia tamen propugnaculorum est quam 750 pedum. Mediocres Regias vocant, quarum propugnacula, hoc est, propugnaculorum anguli seu apices non distant inter se ultra ictum sclopeti, sed vel intra hunc terminum constitit eorum distantia,vel ad summam pertingit ad 750 pedes. Minores denique Regias vocant, quarum nec Defensio figens, nec propugnaculorm distantia pertingit usque ad 750 pedes.
Tabulae praecedentes calculatae sunt pro Munitionubus Regalibus Majoribus , ut dixi paulo ante Annotationem. Accomodari tamen possunt ad Minores ac Mediocred,imo et ad alias quascunque Regulares,sive majores Majoribus,sive minores Minoribus,per Regulam scilicet Proportionum, quam Regulam Trium cum Arithmeticis supra Lib. I. nuncupavimus. Modum subjicimus.
Reductio linearum unius monumenti ad aliud.
EX lateribus ac lineis Munitionis Regalis majoris facile inveniri possunt latera ac lineae pro aliis minoribus Munitionibus, per Regulam Proportionum, ut dixi.
Ad calculandas ac inveniendas lineas pro Munitionibus, quas Galli Vocant Dodrantales, fiat ut 4 ad 3, ita quaelibet linea Munitionis Regalis majoris Tabulae secundae praecedentis ad respondentem sibi lineam in Munitione Dodrantali. Sive accipiantur tres quartae cujuslibet lineae Majoris Munitionis in praedicta Tabula expressae.