Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/369

From GATE
This page has not been proofread


centesimas digitorum. Vel, quod idem est, numeri ante duo puncta significant pedes; numeri post duo puncta decimas pedum, seu digitos; numeri post primum punctum centesimas pedum, seu decimas digitorum;numeri denique; post secundum punctum millesimas pedum, seu decimas centesimarum partium unius pedis.
Quinque priores numerorum columnae transversae, nempe B, C, D, E, F, sufficiunt pro praxi ad delineandas Munitiones,tam in chartis, quam in campis; reliquae, quarum numeri relinquarum Munimenti partium proportionem,ex constructione juxta priorum quinque laterum numeros facta resultantem,indicant,spectant ad theoriam,et ut appareat, quam apte omnia congruant principiis Artis Militaris supra Cap.4. allatis: omnia enim sunt juxta dicta principia seu Axiomata calculata.
Numeri,qui in columnis praedictae Tabulae secundae sequuntur duo puncta, possunt plerumque omitti in Munimentorum delineationibus, seu in chartis, seu in campis, quoniam minutias tantum pedum ad digitorum significant , quae omissae non afferunt secum notabilem variationem in lineis; praestat tamen earum ubique habere rationem, quantum fieri potest , saltem digitorum,quoniam sic longe accuratiot evadet delineatio.
Tabula haec correctior est quam illa,quam in Cursu Mathematico dedimus,quia errores aliquos,licet exiguos,circa fractiones correximus.
Praetera haec eadem Tabula est calculata pro delineatione Munitiorum Regularium majorum. Itaque qui minores aut medias Regulares ex iisdem delineare cupit,debet Prius numeros (non capisco se è uan macchia o una virgola accanto a numeros) per Regulam Trium mutare,prout dicetur in sequenti Capite.

Annotatio.


De triplici Munitione Regali,Majore,Minore,Mediocri.


Template:SideniteRight Recolendum quod in praecedentibus dixi,Munitionem aliam esse regularem,aliam irregularem. Item, Regulares Munitiones appellari ab aliis, quos sequimur, Regales,seu Regias, Gallice Royal. Tabulae praecedentes pro Regalibus constructa sunt.