Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/326

From GATE
Revision as of 20:12, 30 June 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "D H et D I; quae in casu posito sunt partes duae. ''Quarto.'' His factis, fiat, ut H I differentia umbrarum versarum, nempe 2, ad A a differentiam duarum stationum , nempe 3...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


D H et D I; quae in casu posito sunt partes duae. Quarto. His factis, fiat, ut H I differentia umbrarum versarum, nempe 2, ad A a differentiam duarum stationum , nempe 30, ita D I 6, umbra versa propinquioris stationis, sive major, ad A F distantiam. Facta operatione , invenies distantiam A F esse 90 pedum: a qua si auferas 30,differentiam videlicet stationum A a, remanet distantia a F 60 pedum. Quinto. Ad inveniendam altitudinem F G, dic; ut a d 10, ad d 16, ita a F 60, ad aliud; invenies turrim F G esse altam 36 pedes. Eandem invenies totidem pedum, si dicas: ut A D 10, ad D H 4, ita A F 90, ad F G.

Annotatio.


Esse ut H I differentiam umbrarum versarum, ad A a (non capisco se e’ una a) differentiam stationum, ita D I umbram versam majorem,ad A F; demonstratur sic. A D ad D H, est ut A F ad F G, per 4 sexti, quia triangula A D H, A F G, sunt aequiangula: Ergo rectangulum sub A D et F G, aequale est rectangulo sub D H et A F, per 16.sexti. Item, a d ad d I, est ut a F ad F G, propter triangulorum a d I, a F G similitudinem : Ergo et rectangulum sub a d et F G, aequale est rectangulo sub d I et a F, per 16. sexti.Cum ergo rectangulum sub A D, F G aequale sit rectangulo sub a d,F G,eo quod recta A D, et a d aequales sint; erit etiam rectangulum sub d I,et a F, aequale rectangulo sub D I ( sive d I ) et A F : Ergo per 16.sexti, erit ut D I ad totam A F, ita ablata D H ad ablatam a F, et consequenter per 19.quinti, reliqua H I, erit ad reliquam A a (non capisco se e’ una a), ut tota D I, ad totam A F.

PROPOSITIO III.


Altitudines verticales inaccessibiles metiri , ope Quadrati Geometrici stabilis, per duas stationes , quando in una abscinduntur umbrarecta, in alteraumbra versa, in Scala Altimetra.


Vide Iconismi XXI. Fig. II.

SIt mensuranda turris F G, ex duabus stationibus A et a, distantibus inter se 24 pedibus, cadatque in remotiore statione