Page:EBC 1605 12 26 0532.pdf/1

From GATE
Revision as of 11:22, 8 March 2017 by Daniel Benvenuti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC Not proofreadCategory:EBC_Letters Rome,26 decembre 1605. Bellarmin au P.Stanisi.Grod�cius. 532 / Admodum Reverende Pater. Non sum oblitus iuoundissima...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Rome,26 decembre 1605. Bellarmin au P.Stanisi.Grod�cius. 532

/ Admodum Reverende Pater.

Non sum oblitus iuoundissimae consuetudinis, quam cum R.V.

habui tempore congregationis generalis. Ea causa est, ut gratissi-

mae fuerint litterae, quae memoriam illius temporis mihi renova-

runt. Conciones R.V. ad mensam legi mihi iubeo, hoc praesertim Do

minici Adventus tempore valde opportuna^, alioquin enim ob assidu-

as occupationes, quibus distineor, via otium ad eas legendas habe-

rem. Placent omnia, tum quod ipsae in se conoiones,et eruditae et

utiles sint; tum quod sint valde similes iis, quas ego in ecclesia

Capuana dum archiepiscopi fungebar officio, habere solebam ad popu-

lum; et si ante duos vel tres annos conciones R.V. ad manus meas

pervenissent, multum me sine dubio iuvissent. Hoc meum iudicium

de concionibus vestris sciet post unum vel alterum diem Reva"^^ P.

Generalis. Sed tamen hanc meam sententiam iudicio hominum doctis-

/d^simorum et magis exercitatorum in munere concionandi libenter sub-

iicio.

Valeat R.V. mei memor in sanctis precibus et sacrificiis suis.

Romae XXVI decemb. anno MDCV.

R.V.

Frater in Ohristo Hubertus Oard.Bellarminus.

Grodicius Stanis. Quadripartitae conciones... t.II. Ingolstadii 1610.