Page:EBC 1605 12 26 0532.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Reverende Pater.
Non sum oblitus iucundissimae consuetudinis, quam cum R.V. habui tempore congregationis generalis. Ea causa est, ut gratissimae fuerint litterae, quae memoriam illius temporis mihi renovarunt. Conciones R.V. ad mensam legi mihi iubeo, hoc praesertim Dominici Adventus tempore valde opportunas, alioquin enim ob assiduas occupationes, quibus distineor, via otium ad eas legendas haberem. Placent omnia, tum quod ipsae in se conoiones, et eruditae et utiles sint; tum quod sint valde similes iis, quas ego in ecclesia Capuana dum archiepiscopi fungebar officio, habere solebam ad populum; et si ante duos vel tres annos conciones R.V. ad manus meas pervenissent, multum me sine dubio iuvissent. Hoc meum iudicium de concionibus vestris sciet post unum vel alterum diem Reve.mus P. Generalis. Sed tamen hanc meam sententiam iudicio hominum doctissimorum et magis exercitatorum in munere concionandi libenter subiicio.
Valeat R.V. mei memor in sanctis precibus et sacrificiis suis.
Romae XXVI decemb. anno MDCV.
R.V.
Frater in Cristo
Robertus Card. Bellarminus.