Ab anno Domini 600 ad 700
p. 135
Alia praeterea scripsisse dicitur, quae vel non extant, vel certe ad notitiam meam non peruenerunt.
Seculum septimum ab anno 600 ad 700
De sancto Gregorio papa
Sanctus Gregorius papa sanctissimus & Doctor eximius & merito magnus appellatus, floruit, Iustini, Mauritii & Phocae temptoribus, & anno quartodecimo pontificatus sui, salutis autem 604 obiit.
Scripsit:
Moralis expositionis in Iob, lib. 38.
De cura pastorali partes tres, 1.
Dialogorum cum Petro, 4.
Expositionis in Cantica, 1.
Expositionis in Ezechielem, homil. 22.
In Euangelia, homil 40.
Expositionem in septem psalmos poenitentiales.
In primum librum Regum, lib. 6.
Expistolarum libros duodecim.
Decreta nonnulla.
Responsiones ad undecim interrogationes Austini episcopi Anglorum.
De Hesychio siue Isychio – 601
Hesychius, siue Isychius, episcopus Hierosolymitanus, tempore S. Gregorii vixit; nam ad eum est epistola 40 libri 9 ex registro S. Gregorii. Neque alius inuenitur episcopus Hierosolymae, qui dicatur Hesychius, vel Isychius, ante istum. Hic gitur scripsit in Leuiticum lirbos septem, & exponit versionem S. Hieronymi, quod est argumentum, auctorem hunc esse posteriorem Hieronymo, & Augustino, & aliis veteribus; non enim coepit versio sancti Hieronymi esse in usu ecclesiarum, nisi santis diu post obitum S. Hieronymi.
De S. Sophronio episcopo – 630
Sanctus Sophronius episcopus Hierosolymitanus vixit tempore Honorii papae primi, & Heraclii imperatoris, & initio haeresis Monothelitarum insignis fuit defensor fidei Catholicae. Extat epistola ipsius ad Sergium episcopum Constantinopolitanum in sexta synodo, Act. 11. Extant etiam in Bibliotheca sanctorum patrum tomo 2 edit. 2