Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/218

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 200



De S. Thoma Aquinate – 1265

Sanctus Thomas Aquinas, natione Italus, patria Neapolitanus, professione religiosus, ordinis praedicatorum, illustris genere, sed illustriur sanctitate & sapientia, natus est anno Domini 1224 & obiit anno 1272 quo anno obiit etiam sanctus Bonauentura, eius amicissimus, sed hic mense Martio, ille mense Iulio.
Eius opera (ut sanctus Hieronymus de sancto Cypriano scripsit) sole sunt clariora, ut superuacaneum videatur eorum indicem texere. Describam eorum indicem ex Romana editione, quae iussu Pii quinti pontificis maximi confecta censetur omnium optima. Tomi sunt septemdecim.

Primus tomus continet vitam B. Thomae & commentaria in libros Perihermenias & Posteriorum analyticorum.

Secundus tomus continet Commentaria in libros octo hysicorum, in lib. 4 de coelo & mundo & in lib. 2 de generatione.

Tertius tomus continet Commentaria in lib. 4 Meteororum, in lib. de anima & in parua naturalia.

Quartus tomus continet Commentaria in lib. 12 Metaphysicorum, Tractatum de ente & essentia, cum Commentariis Card. Caietani, & Expositionem in librum de casis.

Quintus tomus continet Commentaria in libos 10 Ethicorum & in libros 8 Politicorum.

Sextus tomus continet Commentaria in primum & secundum sententiarum.

Septimus tomus continet Commentaria in tertium & quartum sententiarum.

Octauus tomus continet Quaestiones disputatas & Quodlibeta.

Nonus tomus continet Summam contra gentiles cum Commentariis Francisci Ferrariensis.

Decimus tomus continet primam partem summae Theologiae cum Commentariis Card. Caietani & expositionem S. Dionysii de diuinis nominibus.

Undecimus tomus continet primam secundae & secundam secundae cum commentariis Card. Caietani.

Duodecimus tomus continet tertiam partem cum Commentariis Card. Caietani.

Tertius decimus tomus continet Commentarium in Iob, in primam quinquagenam Psalmorum, in Cantica canticorum, in isaiam, in hieremiam & Threnos.
Quartus decimus tomus continet Commentaria in Ma􏰁haeum & in Ioannem.