Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/170

From GATE
Revision as of 16:00, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " De Theodulpho Aurelianensi episcopo – 835 <br> Theodulphus abbas Floriacensis, ac deinde episcopus Aurelianensis, tempo- re Ludouici Pii imperatoris floruit laude ingenii...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



De Theodulpho Aurelianensi episcopo – 835

Theodulphus abbas Floriacensis, ac deinde episcopus Aurelianensis, tempo- re Ludouici Pii imperatoris floruit laude ingenii. Scripsit enim multa & soluta oratione & versibus; illius est carmen quod canitur in die Palmarum: »Gloria, laus & honor tibi sit Rex Christe redemptor«. Multa alia carmina ipsius extant in bibliotheca snctorum patrum tomo 8 edit. 2 extat etiam apud Card. Baro- nium tomo 9 Annalium ad annam Dom. 835, epistola lectu digna ad clerum suum Aurelianensem.

De Rabano episcopo Moguntino – 835

Rabanus Maurus, natione Germanus, abbas Fuldensis fuit tempore Ludouici Pii imp. Episcopus Moguntinus creatus est tempore Lotharii eius filii. Obiit anno Dom. 856 tempore Ludouici iunioris imp. vir fuit aeque doctus ac pius. Scripsit multa & versu & prosa. Edidit commentaria in uniuersam sacram scrip- turam utriusque testamenti. Edidit etiam libros tres de Institutione clreicorum, qui extant cum aliis multis similis argumenti impressi Coloniae anno 1568. Sed praeter caetera scripsit in flore aetatis suae opus admirandum soluta & ligata oratione de laudibus sanctae crucis ad Gregorium quartum papam anno Dom. 843. quod mortuo Gregorio misit ad Sergium successorem. Extat hoc opus edi- tum studio Iacobi Vuimphelingii anno 1501 inter opera Rabani & Commen- tarium in Threnos, quod ab aliquibus tribuitur sancto Hieronymo; sed vere Rabani est, non Hieronymi, ut diximus sopra.


De Strabo Fuldensi – 840

Strabus Fuldensis monachus Rabani discipulus ex Magistri operibus decer- pens explicationes scripturarum, composuit glossam, quae dicitur ordinaria, in scripturas utriusque testamenti, quae postea aucta & ornata a posterioribus fuit.


De sancto Eulogio martyre – 850

Sanctus Eulogius Martyr, & episcopus electus Toletanae ecclesiae, vixit tempo- re persecutionis Saracenorum, qui Cordubae sedem regni constituerant; incidit autem ea persecutio, in qua multi gloriosi martyres compendio mortis sacrae vitam aeternam possederunt, in