Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/169

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 800 ad 900

p. 151



Item scripsit librum De ordine antiphonarii, in quo se missum fuisse testatur a Ludouico imperatore ad Gregorium IV pontificem.


[232.] De Nithardo – 830

Nithardus Caroli Magni filius ex Bertha, scripsit libros quatuor De dissidio filiorum Ludouici Pii imperatoris. Incipit autem ab excessu Caroli Magni, id est ab anno Domini 814 & perducit historiam ad annum Domini 843. Extat haec Historia cum Chronico Frodoardi & Annalibus Francorum, excusa Parisiis anno Domini 1588.


[233.] De Freculpho Lexouiensi – 830

Freculphus monachus S. Benedicti & postea episcopus Lexouiensis, eodem Ludouico imperatore floruit. Scripsit enim ad Iuditham Ludouici uxorem libros quinque Historiae uniuersalis ab orbe condito usque ad annum Domini sexcentesimum, sed ipse vixit usque ad annum Domini 840. In eo autem falsus fuisse inuenitur, quod scripsit tomo secundo libro quarto capitulo 20: »Gothos ab Arianis ad fidem christianam fuisse conuersos«. Scribit enim Theodoretus libro 4 Historiae capitulo ultimo, Gothos ab Ulphila episcopo fidem catholicam fuisse edoctos, sed postea tum ipsum Ulphilam tum eius populos ab Arianis fuisse seductos, neque enim haeretici paganos conuertere, sed catholicos peruertere norunt, ut scribit Tertullianus in libro De praescriptionibus.


[234.] De Hilduino abbate – 830

Hilduinus abbas S. Dionysii petente imperatore Ludouico Pio scripsit Areopagitica, quae extant cum epistolis praefixis Ludouici ad Hilduinum & Hilduini ad imperatorem. Reperiuntur haec apud Surium tomo quinto die 9 Octobris. Sed quod in extremo libro Hilduinus scribit, passum esse sanctum Dionysium anno Domitiani 16 ingruente & Christi 96 non caret dubitatione, nam S. Ignatius martyrium fecit anno 11 Traiani, teste sancto Hieronymo De scriptoribus ecclesiasticis, in »Ignatio«. Sanctus autem Dionysius martyrio consummatus est post sanctum Ignatium, quem nominatim citat in libro De diuinis nominibus capitulo 4 citat autem ex epistola ad Romanos, quam scripsit sanctus Ignatius illo ipso anno, quo mortuus est. Notum vero est Traianum post Domitiani & successoris eius Neruae obitum, imperasse. Itaque necesse est videtur, ut sanctus Dionysius non sub Domitiano, sed sub Traiano, vel Hadriano & non anno Christi 96, sed post annum Domini centesimum obierit.