Commentaria in omnes Psalmos Dauidis.
Commentaria in Cantica canticorum Salomonis.
Comentaria in omnes prophetas excepto Isaia.
Commentaria in Cantica Mosis, Annae, Habachuc, Isaiae, Ezechiae, Trium pue- rorum, Virginis Mariae, Zachariae & Simeonis.
Tomi secundi:
Commentaria in omnes epistolas B. Pauli.
Historiae Ecclesiasticae a Constantino usque ad Theodosium iuniorem libri quinque.
Addit Gennadius continuasse historiam usque ad Leonem Imperatorem quin- que aliis libris adiunctis, sed hi posteriores libri non extant.
Dialogorum libri tres.
De haereticis fabulis libri quatuor, quibus addidit epitomen diuinorum decre- torum.
Historia sanctorum Patrum, quam religiosam vocat.
De prouidentia, sermones decem.
De curandis Graecorum affectionibus, lib. 12.
Denique epistola ad sanctum Leonem papam & altera ad Sixtum presbyterum Romanum & oratio de dilectione valde insignis.
Multo plura scripsit Theodoretus, vir plane doctissimus, atque inter alia memi- nit Gennadius in lib. de viris illustribus librorum Theodoreti fortissimo- rum contra Eutychem & Dioscorum. Scripsit etiam nonnulla contra sanctum Cyrillum, quae extant inter opera sancti Cyrilli, sed in quinta synodo Generali damnata sunt, una cum scriptis Theodori Mopsuesteni, quem idem Theodore- tus mirifice laudat libro quinto extremo suae historiae. Extat denique in quinta synodo Act. 5 epistola Theodoreti ad Ioannem Antiochenum de obitu Cyrilli, sed ea epistola, non solum falsitatis arguitur, quia constat Ioannem Antioche- num obiisse ante Cyrillum, sed etiam indigna est, quae Theodoreto, aut cuiuis christiano aribuatur.
De Proclo episcopo Constantinopolitano – (430)
Proclus espiscopus Constantinopolitanus sancti Cyrlli aequalis, cuius magno cum honore meminit idem sanctus Cyrillus expositione Symboli Nicaeni & in epist. 31 ad Ioannem Antiochenum; scripsit epistolam valde celebrem de fide ad Armenos, quae extat in Bibliotheca sanctorum Patrum, tomo 3 & super excusa est Graece & Latine, in primo tomo conciliorum generalium Romae typis mandatorum; &