Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/130

From GATE
Revision as of 13:39, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " ad veniam pertinere, virginitatem gloriam, fornicationem ad poemam. Dicit, ex sententia sancti Martini neronem simul cum Antichristo venturum, & An- tichristum ex malo spiri...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



ad veniam pertinere, virginitatem gloriam, fornicationem ad poemam. Dicit, ex sententia sancti Martini neronem simul cum Antichristo venturum, & An- tichristum ex malo spiritu concipiendum. Denique notatur a S. Hieronymo in cap. tricesimum sextum. Ezechielis, erroris eorum qui nouam Hierusalem au- ream & gemmatam expectant.


De S. Luciano – (420)
Sanctus Lucianus presbyter vixit tempore Honorii & Theodosii iunioris Imp. Scripsit librum de inuentione corporum sancti Stephani & aliorum quae ipse diuina reuelatione inuenit; hic liber extat apud Lipomanum & Surium, die ter- tio Augusti. Eodem tempore scripti sunt libri duo de miraculis S. Stephani ad Euodium Uzalensem episcopum; sed quia nomen auctoris ignoratur, dicuntur libri Euodii.


De Paulo Orosio – (425)

Paulus Orosius presbyter Hispanus s. Augustini discipulus, scripsit ad ipsum S. Augustinum libros septem historiarum ab orbe condito, in quibus potissi- mum clades Romanorum desribit, quas dum idola colerent, acceperunt.


De Sedulio – (430)

Caelius Sedulius presbyter Scotus Theodosio iuniore scripsit explanationem in omnes epistolas S. Pauli, ex Origene, Ambrosio, Hieronymo & Augustino excerptas; ex quo intelligimus errare illos, qui Sedulium floruisse scribunt tem- pore Constantii filii Constantini Magni; & verius sentire Trithemium, qui ponit Sedulium anno Domini 430.
Scripsit praeterea Sedulius libros quinque carminum de quinque mirabilibus operibus Dei; & hymnos duos de Christo, quorum alter alphabeticus est, & in Ecclesia canitur in festis Natalis & Epiphaniae; incipit autem: »A solis ortus cardine«.


De S. Cyrillo – (430)

Sanctus Cyrillus episcopus Alexandrinus vir sanctissimus & doctissimus, ac praesertim circa mysterium Incarnationis Dominicae a Deo