De scriptoribus ecclesiasticis
p. 112
ad veniam pertinere, virginitatem gloriam, fornicationem ad poemam.
Dicit, ex sententia sancti Martini, Neronem simul cum Antichristo venturum, & Antichristum ex malo spiritu concipiendum.
Denique notatur a S. Hieronymo in cap. tricesimum sextum Ezechielis, erroris eorum qui nouam Hierusalem auream & gemmatam expectant.
[130.]
De S. Luciano – 420
Sanctus Lucianus presbyter vixit tempore Honorii & Theodosii iunioris imperatorum.
Scripsit librum De inuentione corporum sancti Stephani, & aliorum, quae ipse diuina reuelatione inuenit.
Hic liber extat apud Lipomanum & Surium, die tertio Augusti.
Eodem tempore scripti sunt libri duo De miraculis S. Stephani ad Euodium Uzalensem episcopum, sed quia nomen auctoris ignoratur, dicuntur libri Euodii.
[131.]
De Paulo Orosio – 425
Paulus Orosius presbyter Hispanus s. Augustini discipulus, scripsit ad ipsum S. Augustinum libros septem Historiarum ab orbe condito, in quibus potissimum clades Romanorum desribit, quas dum idola colerent, acceperunt.
[132.]
De Sedulio – 430
Caelius Sedulius presbyter Scotus Theodosio iuniore scripsit Explanationem in omnes epistolas S. Pauli, ex Origene, Ambrosio, Hieronymo & Augustino excerptas, ex quo intelligimus errare illos, qui Sedulium floruisse scribunt tempore Constantii filii Constantini Magni, & verius sentire Trithemium, qui ponit Sedulium anno Domini 430.
Scripsit praeterea Sedulius libros quinque carminum De quinque mirabilibus operibus Dei & hymnos duos De Christo, quorum alter alphabeticus est, & in ecclesia canitur in festis natalis & epiphaniae.
Incipit autem: »A solis ortus cardine«.
[133.]
De S. Cyrillo – 430
Sanctus Cyrillus episcopus Alexandrinus vir sanctissimus & doctissimus, ac praesertim circa mysterium incarnationis Dominicae a Deo