Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/129

From GATE
Revision as of 01:06, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " docet, sed etiam quia ille Paulinus S. Ambrosio, ut administer assistebat, etiam tempore mortis eius; imo ut clericus sub cura Casti diaconi, amanuensis fun- gebatur officio...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



docet, sed etiam quia ille Paulinus S. Ambrosio, ut administer assistebat, etiam tempore mortis eius; imo ut clericus sub cura Casti diaconi, amanuensis fun- gebatur officio, ut ipse indicat in vita B. Ambrosii. Sanctus autem Paulinus nunquam astitit S. Ambrosio, ut minister, sed multo ante mortem eius presby- ter erat & a B. Ambrosio in numero sacerdotum ecclesiae suae habebatur, ut ipse scribit in epistola ad Alipium.
Porro inter opera S. Paulini fertur etiam carmen eucharisticum de vita sua; sed non est eius, ille enim auctor scribit res gestas suas usque ad annum vi- tae octogesimum tertium. At S. Paulinus non excessit annum septuagesimum octauum, ut ex Card. Baronio constat. Denique tribuit Gennadius S. Paulino librum de poenitentia & alium de laudibus martyrium qui non extant.


De Seuero Sulpitio – (420)

Seuerus Sulpitius aequalis & amicissimus fuit S. Paulini, ut otum est ex epis- tolis inuicem scriptis.
Scripsit libros duos de sacra historia.
Item vitam S. martini episcopi Turonensis.
Item dialogum de conuersatione Orientalium Monachorum, in quo interlocu- tores sunt Gallus & Postumianus, cuius dialogi meminit S. Hieronymus lib. 11 in Ezechielem cap. 36.
Item epistolas multas, quarum eminit Gennadius in libro de viris illustri- bus, qui etiam Gennadius addit, hunc Seuerum in senectute a Pelagianis deceptum, agnouisse cito errorem suum & silentium usque ad mortem tenuis- se, ut vitium loquacitatis taciturnitate deleret.

Seueri Sulpitii libri de sacra historia & dialogi de conuersatione Orientalium caute legendi sunt.
In libro primo de sacra historia dicit, filios Dei, qui filias hominum adamaue- runt, fuisse angelos, quod refellitur a Chrysostomo in cap. 6 Genesis & ab Au- gustino lib. 15 de Ciuit. Dei cap. 23 & aliis probatis auctoribus. Dicit, sacerdo- tes qui haben possessiones, immemores esse praecepti dominici dati quondam Leuitis. At Leuitae possessiones habebant, quin etiam oppida & suburbana eo- rum, Leuit. 25 quare Hieremias ex genere sacerdotum agrum vendidisse legi- tur, Hierem. 32 & Barnabas leuites agrum similiter quem possidebat, vendidit Act. 4. Dicit praeterea templum fundatum fuisse anno 588 ab egressu Eliorum Israel de Aegypto. At scriptura 3 Reg. 6 notat annos 480.
In dialogo dicit, Ecclesiam auro non strui, sed destrui. Reprehendit Episcopos, qui Libros Origenis damnauerunt. Scribit coniugium