Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/50

From GATE
Revision as of 17:40, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " de causa in errorius versari circa cultum Sabbati & diei Dominicae; & circa mi- nistrum Sacramenti baptismi, & aliis quibusdam dogmatibus; nam lib. 7 cap. 24 iubent seruari...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



de causa in errorius versari circa cultum Sabbati & diei Dominicae; & circa mi- nistrum Sacramenti baptismi, & aliis quibusdam dogmatibus; nam lib. 7 cap. 24 iubent seruari diem Sabbati & Dominicae, & lib. 5 constit. cap. 10 prohibetur absolute, ne laici aptizent, & lib. 6 cap. 15 iubent rebaptizari eos, qui baptizan- tur ab haereticis, ea de causa, quia haeretici non sunt Sacerdotes.
Ac ne forte obiiceretur quod Philippus Diaconus baptizabat, ut dicitur Act 8 in iisdem constitutionibus lib. 6 cap. 7 dicitur, Philippum, qui baptizauit Simo- nem magum, fuisse Apostolum. Quod manifeste falsum est.
Habentur in iisdem constitutionibus alia non pauca, quae abhorrere videntur a veritate, ut quod lib. 3 cap. 2, quartas nuptias appellent manifestam forni- cationem lib. 5 cap. 6 distinguant Mariam Magdalenam a Maria sorore Lazari lib 8 c. 14 Iacobum fratrem Domini non velint esse Apostolum ex duodecim, & lib. eodem cap. 26, 27 & 28, velint imponi manum Subdiacono, & Lectori, & ipsi etiam Diaconissae, dum ordinantur; & lib. eodem cap. 32 dicant, Exorcis- tas non ordinari; & cap. 38 dicant ancillam soli domino obsequentem recipi; si cum aliis intemperans fuerit, reiici.
De canonibus Apostolorum a Clemente scriptis maior est difficultas; nam ab una parte Tertullianus in libro aduersus Praxeam scribit, canones Apostolo- rum esse nobis per manus traditos. Sanctus quoque Athanasius in Synopsi eos numerat inter agiographa. Synodus Trullana c. 2 recipit canones Apostolorum octoginta quinque. Denique S. Ioannes Damascenus lib. 4 de fide Orthodoxa cap. 18 videtur eos ponere inter sacras Scripturas.
At contra Gelasius Papa in Concilio Romano, unde extat caput, sancta Romana, dist. 15 expresse dicit, liber canonum Apostolorum apocryphus; & hoc idem confirmatur distinct. 16 can. 1 & 2. Sed haec conciliari possunt, si dicamus, ca- nones legitimos esse solum quinquaginta priores; reliquos non esse legitimos, quamuis a Graecis recipiantur. Sic enim Urbanus II apud Gratianum dist. 32 can. praeter, § sciendum, dicit, canones Apostolorum ex toto a Graecis, ex parte a Latinis recipi: & Humbertus Cardinalis clarius idem dicit, cuius testimonium sub nomine Leonis IX ita refert Gratianus dist. 16 can. Clementis: »Apostolo- rum«, inquit, »Hincmarus quoque, ut testatur Franciscus Turrianus lib. 1 pro epistolis Decretalibus cap. 15 scribit, canones Apostolorum ab Ecclesia nobis traditos esse solum quinquaginta; & ante hos omnes Dionysius Exiguus quin- quaginta solum canones Apostolorum in sua collectione posuit.