Page:Ms.6976.djvu/246

From GATE
Revision as of 16:35, 22 May 2020 by Juliano Dutra (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

ne Procurator in congregatione electus, Romam proficisci debeat censuit congregatio, hujusmodi dispensationem, nec petendam, nec concedendam, esse, nisi fortetum ipsius Provincialis, tum aliorum testimonio constaret, causas supervenisse gravissimas, & quae juxta Decretum VIII. sufficerent, ad omittendam congregati[o]nem Provincialem.

XX. Act. 18. in M. S.

Super Decreto 42. congr. IX. orta est dubitatio: utrum in ordine ad tempus Professionis, computandi sint anni, quibus aliquis, ante ingressum in Societatem, Philosophiae aut thelogiae studit: si iterum eadem studia in Societate conficiat. Respondit congregatio: annos, ante ingressum, studiis illis impensos tali casu computandos non esse. Qua occasione jussit diligentes observari id, quod in aliis congregationibus statutum jam fuerat, ut nemo ad theologiam admittantut, nisi prius, sive ante, sive post suum in Societatem ingressum, examen de universa Philosophia rite subjerit.

XXI. Act. 18. [sic] in M. S.

Postulatum fuit à congregatione, ut declaret, an contra regulam, & pauperatem peccet, is, qui oblatam pro Missa elemosynam, non accipit prose, sed ut eam pauperibus largiatur. Censuit congregatio, eumutique peccaturum, si oblatam elemosynam non omnimo relinquat offerentis arbitrio; sed de illa etiam ad pios usus qua cumque ratione disponat.

XXII. Act. 19. in M. S.

Proposito dubio, an acta congregationum Provincialum debeant subscribi à solo secretario, an vero etiam à Provinciali, pro ut videtur insinuari in formula. Censuit congregatio, de inceps acta illa & a Provincialis, & à Secretario congregationis subscribenda esse.

XXIII. Act. 19. [sic] in M. S.

Quaesitum praeterea fuerat; an si Provincialis, ob impedimentum aliquod, excuset se ao adeunda congregatione generali, ejusque excu-

... more about "Ms.6976.djvu/246"
stu dia +, congregatio nibus +, deuniversa +, Philosophiarite +, Postu latum +, ele emosynam +, Pro posito +, etiamà +, prout +  and impedi mentum +