fecerit; adeo, ut ipse Rex Psammeticus, teste Herodoto, e Graecia linguae peritiores, qui subiectos populos puritatem linguae eius docerent, in Aegyptum accersiverit. erat autem tunc, quantum quidem coniectura assequi possum, ea inter Aegyptiorum vernaculum, et Graecam distinctio, quae modo inter Italicam, Hispanicam aut etiam Gallicam et Latinam; adeo ut nec Graecis Aegyptiam, nec Aegyptiis Graecam linguam addiscere esser difficile. Quod et Sixtus Senensis insinuuare videtur; qui ait Trismegisti libros plerosque videri stylo Graeco conscriptos. Quicquid sit, certe linguam Graecam apud Aegyptios in usu fuisse, testantur complurimum Philosophorum in Aegyptum susceptae expeditiones; continuumque literarum utrinque commercium. Quod factum non esset nisi communi aliqua lingua, sicuti Europaei Latina, usi essent. Confirmant id quoque variae passim Cipporum, et Columnarum Graeca lingua ab antiquis Regibus factae inscriptiones; quas vide apud Diudorum Siculum. Democritus Abderita Philosophus in libro cui titulus est, φυσικα και μυσικα, et Synesius, qui in illum ad Dioscorum magni Serapidis Alexandrini Dei Sacerdotem Scholia composuit, et is Graecas quoque profert inscriptiones. Nam in Aegyptum profectus, apud magnum Hostenem in templo Memphis, una cum Sacerdotis filiis ministri officio fungebatur;
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/202
From GATE
Revision as of 16:03, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
This page has not been proofread