Tametsi vero statuatur certa mensura demersionis Solis infra Horizontem, graduum ver. gr. octodecim, ut crepusculum matutinum incipiat, vespertinum desinat; tamen duratio eiusdem non est eadem quovis tempore, et quavis in regione, sed admodum varia. Ratio praecipua est obliquitas sphaerae, ut postea explicabitur. Docendum ergo, quanta sit hic et nunc duratio illa, simulque videndum, quomodo initium finisque creusculorum observanda.
Plures ad id observandum sunt modi. Nonnullos indicabo breviter: qui plura volet, adeat Auctores, quos citabo.
Primus modus. Illo momento, quo primum serena nocte apparere incipit illuminatio halituum vapidorum, seu aeris vaporibus repleti, circa Horizontem Orientalem mane, aut desinit apparere circa Horizontem Occidentalem; capiatur oper Quadrantis aut Quadrati Geometrici, alteriusve Instrumenti, altitudo alicuius stellae fixae: ex stellae declinatione, et ascensione recta, una cum poli altitudine, et loco Solis in Zodiaco collige, quota sit hora: Habita hora illa, si notes intervallum temporis inter Solem oriturum, aut jam occasum; habebis tempus, quo ante solis Ortum, et post Solis Occasum, incipit ac desinit crepusculum; simulque scies eius durationem. Legge Clavium de Crepus. Propos. 23.
Sed haec via lunga est, ac dubia. Nam momentum illud, quo aer primum illuminari incipit ac desinit, dubium est, nec statim fit illuminatio illa sensibilis; unde ex varia anni et regionis temporie colligi potest varium temporis intervallum.
Secundus Modus. In Sphaera armillari, aut Globo astronomico, accurate fabricatis, eleva polum conspicuum supra Horizontem, prout exigit latitudo loci tui: deinde quaere locum Solis in Zodiaco tunc temporis, pro quo operatio instituitur, punctum-