aequinoctialis, dicitur Verticalis primarius, aut absolute Verticalis, et secat Meridianum ad angulos rectos; reliqui vocantur Verticales secundarii, seu declinantes a rpimario, et omnes secant Maridianum oblique. Eorum usus est in mensurandis siderum aliorumque coeli punctorum altitudinibus supra Horizontem, aut depressionibus infra eundem: tanta enim est altitudo vel depressio fideris supra vel infra Horizontem, quantus est arcus circui Verticalis inter ipsum fidus et Horizontem interceptus; reliquus vero arcus a fidere usque ad verticem vocatur complementum altitudinis, Arabes vocant hos circulos Azimuth, seu Azimutha, aut Azimuthales.
Paralleli Horizontis sunt Circuli non maximi, supra et infra Horizontem descripti, aequidistantes ab ipso, usque ad Zenith et Nadit. Hos alii vocant Circulos progressionum, alii altitudinum ac depressionum, alii cun Arabibus Almucantarath. De horum numero est Circulus Crepucculorumm, de quo infra suo loco.
Declinationum Circuli sunt maximi in Sphaera Mundi Circuli, ducti per polos Mundi, et per singula Aequatoris puncta, et centrum Solis ac Stellarum ab Aequatore distantium vertus alterutrum polum; quam distantiam Astronomi appellant Declinationem Solis ac Stellarum, et aliam statuunt Borealem, aliam Australem. Ex numero horum Circulorum sunt duo Coluri, et Meridianus.
Latitudinum Circuli sunt Circuli maximi, ducti per polos Eclipticae, et singula eius puncta, et per centra stellarum ab Eciptica distantium versus alterutrum eius polum; quam distantiam vocant Astronomi latitudinem stellarum, et dimiliter aliam statuunt Septentrionalem, aliam Australem. Hi vocantur etiam Circuli Longitudinum, quia determinant longitudines stellarum, id est, distantias a principio Arietis versus anteriora Zodiaci, secundum successionem signorum versu partes Orientales.
Positionum Circuli sunt Circuli in Sphaera maximi, transeuntes per communes sectiones Horizontis et Meridiani, et
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/761
From GATE
Revision as of 15:57, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
This page has not been proofread