Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/247

From GATE
Revision as of 15:42, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
This page has not been proofread


Habeatur quoque praeparatum perpendiculim A N, quod pro libitu centro A affigi ac ab illo refigi queat.
Haec est constructio Quadrantis et Quadratis. Ideo autem duo Quadrata in eodem plano descripsi, ut unum in 12, alterum in 100 partes dividerem, quoniam Tabellae Geometricae, de quibus supra Cap.2. supponunt latus Quadrati divisum aliquando in 12, aliquando un 100 partes, uti ex dicto capite patet, et apparebit melius in sequentibus.

Annotatio.


Plerique, ex Antiquioribus praesertim, dividunt duo Quadrati latera in 12 partes aequales, et quamlibet in alias quinque, ut sint in universum 60 partes; aut, si cpacitas ac magnituso Instrumenti permittit, singulas duodecim partium in alias 60, ut totum latus comprehendad partes 720; vel etiam singulas duodecim, partium in alias 100, ut latus unumquodque complectatur partes 1200. At commodious est totum latus divider in partes 10, et quamlibet subdividere in alias 10, aut etiam 100, ut totum latus comprehendat partes 100, aut 1000. Ratio est, quia in dimetiendis rerum altitudinibus, latitudinibus, profunditatibus, aliisque secundum lineam lectan extensionibus, fieri semper aut plerumque debet multiplication, aut divisio arithmetica per omnes partes totius alterutrius lateris B C, vel C D: facilior autem est multiplication ac divisio per 10, aut 100, aut 1000, quam per 12, aut 60, aut 720, aut 1200, cum illae fiant per solam appositionem vel destractionem 0, vel 00, vel 000, uti ex dictis Libro pracedenti, Capitibus de Multiplicatione ac Divisione patet.

§. II.


De Scala Altimetra, Umbrauqe recta ac versa


Quadrati Geometrici, tam stabilis, quam penduli.


Vide Iconismum Praecedentem.

FIguram ex utroque latere B C, et C D diviso in suas partes aequales, appellant Geometrae Scalam Altimetram, quoniam ad mensurandas rerum altitudines praecipue infervit.