Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/248

From GATE
This page has not been proofread


Scala Altimetra Quadrati Geometrici.

Omnes quoque unum latus vocant rectum, aut Umbram rectam, alterum vero appellant Latus versum, aut Umbram rectam, alterum vero appellant Latus versum, aut Umbram versam, Et quidem plerique latus B C destinant umbrae rectae, latus vero C D umbrae versae. Alii tamen latus C D vocant umbram rectam, seu latus rectum, et latus B C umbram versam, seu latus versum, uti nos fecimus in Cursu Mathematico Lib.6. qui est de Geometria practica, Par.I.Cap.I.Pragmatica I. Utrique verum dicunt, sed diverso situ Instrumenti. Explicandum ergo et notandum bebe est, quem situm utraque umbra in usu Quadrati habeat: res enim haec non parvi momenti est, ut in dimensionibus per illud nulla fiat confusio inter umbras.

Notandum igitur, Quadratum usu suo esse posse vel pendulum, vel stabile. Pendulum est, quando suspenditur centro suo A ex manu aut baculo aliquo, aliove sustentaculo seu pede, et radio visuali directo per dioptras L et M tam diu elevatur ac deprimitur latus A B, et consequenter totum instrumentum, donec appareat per dictas dioptras rei mensurandae extremitas illa, in quam dirigitur visualis radius, et perpendiculum A N interfecet alterutrum latus Quadratu, aut cadat in angulum C medium, in quo latera conveniunt. Hoc melius intelligetur ex sequentibus. Syabile est, quando vel in baculo aut sustentaculo, e quo suspensum est, vel supra subjectam aliquam basim, cui insistit, ita firmatur, ut latus unum sit parallelum horizonti, alterum perpendiculare; tunc latus BC est horizonti parallelum, latus vero D C est eidem perpendiculare. Si vero ita statutatur, ut centrum A sit supra, et latus A B sit parallelum, latus A D perpendiculare horizonti; tunc latus D C ets parallelum horizonti, latus vero B C eidem est perpendiculare.

Vide Iconismum VI.

His praemissis, Ajo I. in Quadrato stabili, si, ut in sequenti Fig. apparet, mensuranda sit altitudo E F perpendiculariter erecta, et centrum A inferiorem locum obtineat, in eoque oculus ponatur, et per dioptras regulae dioptriae visus dirigatur versus summitatem altitudinis; latus supremum B C esase umbram rectam,