Page:EBC 1618-1620 ca 1702.pdf/1

From GATE
Revision as of 14:35, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


pati vos oportebit propter Deum; gaudete et exultate; quia merces vestra magna erit in Coelis. Haec est enim voluntas Dei Patrie nostri ut fides, spes, et caritas nostra per patientiam probetur, tanquam aurum in fornace. Non enim difficile Deo esset de omni tribulatione et angustia nos continuo liberare: sed ideo in hoc tempore Deus permittit suos multa pati, ut gloriosius illos coronet in coelo, et conformes faciat unigenito Filio suo qui nunquam cessavit in hoc mundo bona facere et mala pati, ut nos suo exemplo erudiret; ex quo fiet, ut sicut ille humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propterea exaltavit illum Deus Pater ad thronum glorine suae, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum; sic et nos si patienter tulerimus persecutiones ,et passiones exaltavit Christus et confirmabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Non ero in hac epistola prolixior, quia scio fratres meos qui isthic sunt non defuturos in omni instructione et exhortatione. Valete in Christo Jesu Salvatore nostro, et oremus pro invicem, ut salvemur. Romae die 12 .mensis Maii 1616. Robertus Cardin. Bellarminus.
---page break---
Pauli Sinensis Cardinali Bellarmino.
Pequini...
Cum summa veneratione suspensus, amplissime Cardinalis, suspicio tuae pietatis amplitudinem, quae vastissimo Oceano terminari, nec y ultimis terrarum spatiis potuit limitari; cuius splendor velut ignis spiritualis huc advolans hoc nostrum Sinense regnum potuit in fiammare. Amplitudinis tuae literas multi legimus maxime literatorum
---page break---