Quod quidem amuletum etsi Gnosticorum appareat, Aegyptiacum tamen esse, literae Coptae, quibus inter hieroglyphica similes passim, uti dictum est, reperiuntur, clarè ostendunt: accedit quod Gnostici nihil non ab Aegyptiis desumpserint. Tempus me deficeret, si omnia huius materiae propria hìc coacervare vellem, quare qui plura desiderabit, Oedipum nostrum consulet, ubi fusius de his tractabitur. Porrò priscos Aegyptios huiusmodi monogrammis, ac mysticis characterum apicibus non secus ac Hebraeos, à quibus id forsitan edocti sunt, usos esse, praeter eos, de quibus paulò ante diximus characteres, quam plurimi alii obeliscis caeterisque Aegyptiorum monumentis hinc inde inserti luculenter ostendunt; è quorum numero hoc quoque μονόγραμμον A ex Δ et Α compositum, in nullo non obelisco frequentissimum Aegypriacarum vocum quibus bonum Genium Deltae Nili seu Aegypti signant, index; cum praeter dictarum vocum capitales literas, eius quoque Aegypti
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/261
From GATE
Revision as of 11:49, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
There was a problem when proofreading this page