Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/262

From GATE
This page has not been proofread


portionis figuram, quam Δ passim vocant, clarè dictum μονόγραμμον exprimat. Atque hanc rem ita sese habere apertissimè docent hieroglyphica Simulacra Osiridis, Isidis, anubidis, Ammonis, plerisque in obeliscis obvia, quorum manibus hunc characterem vel gestari, vel à latere iis apponi passim reperias; ubicunque igitur hanc notam repereris, illa Agathodaemonem Aegypti signari noveris; Rem exemplo manifestam facio; Obvia sit passim in obeliscis sacra quaedam imaginis ιερακομόρφω sculptura cum charactere A, ei à latere adiuncto, qua quidem nihil aliud significare volunt quàm Osiridem, seu Solem lucis [1] et caloris fontem Genium Aegypti, ita quidem, ut per Accipitris fulgentissimos oculos, et calorem,quo abundat, naturalem, teste Porphyrio, lucem et calorem Solis, per A verò Genium Aegypti bonum ιερογλυφικῶς praefigurando indicent. Analysim schematis unà cum methodo eam legendi subiungendam duxi.

Diuus Osiridis, id est, Sol fons lucis, et caloris. eu bonus Genius Aegypti.

  1. Marginalia: 'Quid accipitris oculi hieroglyphicè.'.
Quid accipitris oculi hieroglyphicè. +