quod Tabulam Bembinam, ab Amplissimo Cardinale Petro Bembo, ( in cuius manus Pauli III Pont. Max: munere primùm incidit,) vulgó vocant. In huius itaque Tabulae à diversis postmodum aeri incisae , inferiori limbo, secundo loco hieroglyphicum schema, monstri sub Scarabaei indumento humanam faciem mentientis similitudine effigiatum occurrit. Cuius capiti Lunae crescetis species imminens cornibus in se conversis figuram exprimit circuli, è cuius centro character in crucis similitudine diffusus, nescio quid misteriosum indigitat.Continent praetereà Scarabaeus ille ἀνθρωπόμορφοσ chelarum deductarum intercapedine, conclusam Tabellam quandam veluti scriptoriam, seu pugillares, quibus antiquo Copto charactere hoc nomen exaratum reperio, , quod antiqua Aegyptiaca lingua seu Copta nihil
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/254
From GATE
Revision as of 11:49, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
There was a problem when proofreading this page