mota concurrentes judicium censorum instituerunt eique novem praedicantes, intestini tumultua authores, praefecerunt, ad quod catholicos vallis Tellinae meique episcopatus inter alios D. Josephum
Mohr, canonicum Curiensem, custodem citari ac à praedicantibus examinari curarunt, R.m doctissimum S.S. Theologiae D. Nicolaum Ruscam, archipresbyterum Sondriensem, captum equuleo tortum crudeliter occiderunt. [Denique me, episcopum senem, exulem, aegrotum sub poena amissionis vitae ac bonorum citarunt, accusarunt de bene actis tantum et is, quae fidei catholicae congruunt, pium Episcopum, absit jactantia
verbo, decent, quae si non fecissem, episcopus catholicus verus non
fuissem; de quibusdam, quae haeresi et haereticis eorum statutis e directo repugnant; de quibusdam denique falsis. Tandem iniquissima
sententia morti adjudicarunt, alium episcopum eligi mandarunt hoc
pacto, quod initio regiminis juraret, quod Grisones trium foederum
dominos pro veris, naturalibus, legitimis superioribus agoscere, sta
tutis eorum obedire, nihil iis insciis cum summo Pontifico vel ullo
principe catholico quicquam agere velit. [Mirabitur Ill.ma ac p.ma D.
V.a, cur me sic persequantur? Id ideo fit, quod episcopalis officii
memor eorum haereticis et impiis legibus restiti, eos pro superioribus meis agnoscere nolui, libertatem ecclesiasticam, quod potui pro viribus defendi, me demum ut episcopum decet, gessi. Maxime, quod interdicti contra Venetos facti tempore, tam in tempio, quam foris contra S.D.N. Christi vicarium conscribi militem eique transitum dari prohibui, tantumque profeci, ut numerosus miles conscriptus Curiam veniens retrocedere debuerit, quod mihi summum apud Venetos et Grisones odium peperit, exinde quot quantasque ego, canonici omnesque catholici persecutiones passi sumus, impossibile est verbis assequi.
[Tacio, quod praedicans Jo. à Porta sparserit sese jam episcopum electum, qui olim per alium a se subornatum effutivit Romanum clerum, horreo dicere, cum brutis coire. - Tacco, quod praedicans quidam Tigurinus palam gloriatus est e pulpito Calvinianam fidem approbari, dum
Grisonibus Tellina vallis absque omni conditione religionis restituetur
---page break---
Page:EBC 1621 07 20 2437.pdf/4
From GATE
This page has been proofread