Cardinalem, et iuberet ex nomine Sanct.mi ut domum non exiret ullo modo. Tunc N. convocavit Patres omnes Poenitentiariae ad se, et fecit consilium quid sibi agendum esset. Pater Ioannes Baptista Costa, qui erat senior omnium, dixit non esse locum consultationi, quia cum iam esset factus Cardinalis, et declaratus in Consistorio, nullam esse spem ut Papa acceptaret ullas excusationes praesertim cum expresse mandaverit ut ex domo non discederet idem alii dixerunt. Tunc N. misit Patrem Ministrum ad Cardinalem Aldobrandinum, qui ei diceret, cupere N. adire Pontificem, ut ei rationes suas exponeret, cur non posset acceptare eam dignitatem; sed non audere domum egredi propter prohibitionem ab ipso nomin Pontificis factam. Respondit Cardinalis Aldobrandinus, se non posse concedere ut N. adeat Pontificem, nisi quando vocabitur, quia Pontifex non vult illum audire, sed iussit ut ex obedientia acciperet hanc dignitatem. Vocatus postea ad pileum, sive biretum rubeum accipiendum, et volens incipere excusationes suas, Pontifex statim interrupit, et dixit, in virtute sanctae obedientiae, et sub poena mortalis peccati, iubeo ut accipias dignitatem Cardinalatus.
In Cardinalatu statuit apud se P.o non mutare modum vivendi quoad parcitatem victus, orationem, meditationem, missam quotidianam, et alia statuta, vel consuetudinem Societatis. 2° non cumulare pecunias, nec ditare cognatos, sed Ecclesiis, vel pauperibus dare quicquid superesset ex redditibus. 3° non petere a Pontifice maiores redditus, nec acceptare munera Principum, quae omnia servavit.
Anno 1602 vacantem Ecclesiam Capuanam Papa dedit illa ipsi N. et cum ipse met Papa eum consecrasset in Dominica Secunda post Pascha quando legitur Evangelium Ego sum Pastor bonus, et post duos dies dedisset illi pallium Archiepiscople, die sequenti discessit
---page break---