Page:BLMM 1060 04.djvu/12

From GATE
Revision as of 11:33, 11 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: clean up)
This page has been proofread


poculum aureum Dei gratia plenum,
statim cor Mahomettis accepit, et, purgavit,
demum iterum atque iterum in eum
induxit gratia, quam ferebat in vase;
hoc facto ambo cæperunt ad primum
caelum ascendere, ubi statim ostia cæli
aperta sunt: Tunc habitatores cælestes
Angelum interrogaverunt, quis esset?
respondit, se esse Gabrieli deinde quis
esset illes socius, qui secum erat? res-
pondit esse Mahomettem; et statim omnes
cælestes in eo primo cælo exclamaverunt,
salve Mahomettes; o felicem adventum!
deindè ingressi ambo invenerunt Patre
Adam, qui occurrit eis. Post mutuas salu-
tationes, et notitiam Adami traditam

---page break---