Page:BLMM 1060 04.djvu/13

From GATE
This page has been proofread


Mahometti, dixit ille, salve o filj Sancte, et
Propheta magne. Hoc facto evolaverunt ad
secundum cælum, ubi facta interrogatione
reddita responsione, et habita salutatione
sicut in primo cælo factum est ipsis obvia
venit Jesus Christus, et Joannes Baptista et illico gauden-
tes dixerunt, Salve noster frater, et Propheta
Sancte. In tertio cælo inventus est Joseph
castus; In quarto elias. In quinto Aaron.
In sexto Moises; iIn septimo Abraham:
et in singulis cælis evenit totum id, quod con-
tigerat in primo; Ò quàm gravia sunt hæc
mendacia! tot sunt, quot verba: supersunt
verò solemniora. Secutus igitur hic pes-
simus vir iter suum cum eodem spiritu
cælesti intravit in quandam terram fluen-
tem lacte, et melle, ubi exundabant quattuor
flumina, manantia melle, lacte, vino,
et aqua purissima. Tunc Mahomettes pro

---page break---