Page:EBC 1618-1620 ca 1702.pdf/3

From GATE
Revision as of 13:59, 7 February 2020 by Cristina Berna (talk | contribs)
This page has not been proofread


Iesu Sacerdotes regno pellerentur. Verum divino patrocinio nihil eius artium ministri aemuli nostri contra veritatem profecerunt, nam illi ipsi Sacerdotes partim antiquis in sedibus degunt, partim apud Neophytos, imo etiam aliquando apud Ethnicos diversantur, qui nondum sua desideria de sequenda Christiana religione per baptismum expleverunt; et nunc omnes confidimus fore, ut fides nostra vehementer augeatur. Amplitudo vostra metum ac sollicitudinem de nostra persecutione deponat, edocti sumus ab omnium seculorum memoria, quoties daemonum opera persecutionum fluctus intumuerunt, Deum optimum maximum ita omnia moderatum, ut laborantibus subveniret. Quin etiam a nostris sanctae legis Doctoribus, ac Magistris audivimus aliquando celebrem Iesu Christi Domini nostri parabolam qua sanctissimam legem suam grano sinapis comparat, quod cum coeteris seminibus collatum minimum esse reperitur, verum terrae mandatum, tametsi cum ipsa terra gelu concrescat, pruina, nivibus, imbribus obruatur, ubi tamen primum sese veris tempus aperuerit, erigit se, brevique tempore luxurians coetera olerum genera superai, et in arborem extemplo supra spem suae stirpis evadit; Sanctissimi lesu Christi legis verna tempestas imminet, eius incrementum, cursusque non interrumpendus non temere speratur, donec per multa retro saecula, quod sine fine est ac termino consequatur. Sed haec ingenii mei exiguitas quomodo explicare potest ex parabola arbusculae maioris, aut minoris florentis aut emarcidae?
Amplitudinem tuam rogamus ut apud immortales Deum pro nobis exoret; apud vero mortales Summum Pontificem totius Ecclesiae parentem

iobtestetur,ut totus incumbat in sanctissimae legis apud nos incrementum, sub suo patrocinio,et umbra, Patres nostros ac Magistros Societatis Sacerdotes excipiat, ut continuas eorum labores reoreans, vires augeat ad eorum oanus sustinendum. Optamus itidem omnes ut Amplitudm tua in dies novis muneribus,et honoribus augeatur. Unde Ib�d. p.68-73 ^^ad omnes qui natione utuntur vitae melioris perfectionisque benefi- ' cium derivetur. Ex aperte pectore grates innumeras eructamus,et ex-

tento collo suspicientes amplitudinem tuam veneramur. Pequini.