Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/347

From GATE
Revision as of 14:48, 22 January 2020 by Irene Pedretti (talk | contribs)
This page has not been proofread


A P E etc. Angulus faciei et alae propugnaculi; Italice Angolo della faccia e ala del bastione; Gallice Angle du flane et de la face; Germanice Winctel dess Gesichts und Flugels dess Bollwercts.
A P R etc. Angulus Lineae defensionis et alae propugnaculi; Italice Angolo della difensione e ala del Baloardo; Gallice Angle de la ligne de defense et flanc, aut Angle de la flanquante et de l'espaule; Germanice Winctel dess Flugels und Streich Linie.
A H P etc. Angulus diminutus; Italice Angolo diminuto; Gallice Angle diminue; Germanice appellari posset fleiner Winctel. Hic est complementum meditatis anguli propugnaculi angulum polygoni; est quae qualis angulo defensionis.
H O E, H O B etc. Angulus lineae capitalis et colli; Italice Angolo della capitale è recinto; Gallice Angle de la capitale et de la gorge; Germanice Winctel der Hauptlinie und Schulter.
P E R etc. Angulus alae propugnaculi et cortinae. Hic in Munitionibus Hollandicis semper est rectus, et non habet alia nomina apud alias nationes, quod seiam.
H O D, H O P etc. Angulus determinans alam, Angulus determinationis; Italice Angolo di determinatione; Gallice Angle forme flanc; Germanice der Streichen Mass Winctel.
Hi sunt anguli, et nomina angulorum, quae apud diversos Auctores uditata sunt. Et licet nos non ominum, uti nel omnium linearum in hoc Libro mentionem simus facturi, referre tamen voluimus in Tyronum gratiam.
CAPUT IV.
Axiomata Architecturae Militaris, in Munimentorum delineatione ante oculos habenda.
Haec quoque praemittenda sunt, antequam ad Munitionum delineationem in charta et campis procedamus, quia ad his pendet patrium omnium inter se symmetria, quam Architectus Polemicus ante oculos habere debet.
I.
Munimenti partes debent esse ita inter se ordinatae atque connexae, ut ab instrumentis bellicis, quorum hodie usus est, defendi