queant, et quidem a paucis contra multos; et ut quam minimo propugnantium detrimento hostis ubicunque constitutus ictui pateat, et monoribus oppositis viribus repellatur. Arma praecipua, quibus Munitiones hodie defendutur, sunt bombardae majores, et sclopeta manualia seu musqueta. Bombardae variae sunt, et ideo variae magnitudinis globos eiiciunt, atque ad varias distantias. Usus earum fere triplex est; hostem arcere moenibus, fossores impedire ab opera ab ipsis erecta disjicere. Sclopeta manualia glandes plumbeas emittunt recto cursu ad distantiam sexcentorum circiter pedum geometricorum (qui iidem sunt cum Romanis antiquis, nec multum differunt a Rhynlandicis, seu Rhenanis, quibus fere utuntur Germani Architecti Militares in Munitionum fabrica) post quod spatium deflectunt quidem a recto eursu, et paulatim subsidunt, pergunt tamen, et ad distantiam 750 pedum adhuc effectum habent, ita ut collimata signa feriant. Horum pedum duodecim faciunt virgam Rhenanam seu Rhynlandicam, et quilibet pes dividitur in decem digitos. Alii tamen, et melius, decem tantum pedestribuunt virgae, qua utuntur, et pedem similiter dividunt in decem digitos, digitum in decem prima scrupula, et horum quod liber in decem secunda. Quod et nos faciemus in pedis saltem divisione. Itaque admittemus decimas unius pedis, id est, digitos; et decimas unius digit, id est prima serupula, et decimas unius scrupuli, id est scruoula secunda: Vel, quod idem est, admittemus pedes, et pedum partes decimas, centesimas, ac millesima.
II.
Qualibet Munimenti pars devet posse defendi ab alia aut aliis eius partibus. Ob hanc causam partes, quae se mutuo defendere possunt ac solent, non debent esse remotiores a se invicem, quam ut sclopetis manualibus ab una ad alteram pertingi queat: nam sub assulterm hostilem certior et efficacior est usus sclopetorum, quam bombardarum, quae tardius onerantur, et globos ut plurimum elapsa iam occasione rei felicirer gerendae emittunt, et fere etiam in incertum, cum contra sclopetorum grando in omnem partem facile, certe, et efficaciter desaeviat,
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/348
From GATE
This page has not been proofread